Facebook Twitter Google +1     Admin

Lectae de (non tam) pinguissimis ramis

20071126230652-7xi25-082.jpg

Annus hic totus mihi ruralis est: heri cum amicis olivarum collectio fuit labor et gaudium. (Amicus Joachim cancro laborat: non ergo potest, chimico ut aiunt medicamine confectus, opera sua perficere solus et, ut est homo amabilissimus, auxilio favetur voluntario proximorum.)

Seges fuit nostra pauperior, cum anno proximo sacci plus quam quadraginta complerentur, hoc autem vix octo. Messoribus erat intrinsecus arborum introeundum, ut in occultos inter folia fructus virgae caedere possent. Novistisne quo pacto colligantur olivae? Opus non multum ab illo differt amygdalorum de quo nuper nuntium misi. Etiam in hoc 'mantae' sternuntur sub arbore, hic etiam operae, virgis armati, ramos sic quatiunt agitantque variis in modis ut olivae in strata decidant, unde post colligantur. In hoc autem incommodius agebamus, quod curandum nobis erat ne pedibus olivas calcaremus, oleum intempestive facientes in terram effundendum. Ita oculo dextro nigras bullas sursum quaerebamus, deorsum infixo sinistro procedebamus ne jam demissas iniquo vel aequo pulsaremus pede.

Hoc didici: olivarum maior pars ima in arbore gignuntur, in iis scilicet ramis quos 'bracas' vocant agricolae nostri. Joachim machina quadam utebatur, simili furcae cui duo pectines adderentur mobiles, quibus agitantibus facile pensum duorum virorum tempore unius efficeretur.  In fine collectionis, etiam manu ultimas legebamus olivas, emulgentium motu.  Nolite omnes colligere, aiebat erus: passeribus nonnullae sunt relinquendae!

Quam dulce mensa post laborem! Apparaverat Pilar magnum caccabum cochlearum ipso in horto captarum, vinoque epoto delicias epulati sumus. Joachim medicus fuit: quot quamque jucundas fabulas de pueritia et adulescentia narravit! Attenti audiebamus omnes, nec minus canes Ponde et Pepa e verbis Joachini pendebant...

26/11/2007 23:06 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Reginaldus

Reginaldus Thersitae S.P.D.

Jucundissime litteras tuas perlegi quibus quasi 'lepido susurro materiae agrestis' delectabar! Tibi quoque dulcem secessum petere placuit. Sapienti numquid amicorum coetu ac salubritate loci amandius est? 'Nonne videre / nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui / corpore seiunctus dolor absit, mensque fruatur / iucundo sensu cura semota metuque?' (versus isti e Natura Rerum Lucretii Cari deprompti sunt.) Item apud te redolet, ut ita dicam, gratia quaedam Vergiliana, ut puta 'O fortunatos nimium sua si bona norint...' vel 'Sunt nobis mitia poma / castaneae molles et pressi copia lactis'.
Litteras, Thersita, pulchre scripsisti.

Vale!

Fecha: 28/11/2007 20:28.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris