Facebook Twitter Google +1     Admin

Veritas tota nostra est!

Hispani gubernatores, solliciti semper de rebus secundariis, novam disciplinam creare conantur nomine 'introductionem ad civitatem' vel aliquid simile, per quam pueri et grandiusculi discere possent quid in democratia vigeat, quid valeat, quid oporteat: doctrinam enim mixtam (opinor ego) ex ethica et politica, qua viri docerentur feminas sui juris esse, indigenis reverendos immigrantes, omnibus alienam sententiam aestimandam et talia. Nihil enim quod improbari mereatur. (Cur ergo secundarium id duco? Quia urget nos educationis paralysis: cadaver resuscitandum, magistrae magistrique reverendi, pueri de discendi necessitate suadendi sunt: cetera illa jam satis docentur semper a mediocribus, id est plerisque, magistris!) Sed tandem, si utile omnia illa in unam disciplinam redigere videtur, quidni? Qui eam repelleret?

Episcopi scilicet catholici. Iis enim molestissimum est quod quis, nisi ipsi, dicat quae bona, quae justa, quae repellenda sint: ea omnia provincia propia est, cum nemo vere sciat nisi catholici doctores, a deo ipso idem docti. Tot enim saecula ii de bonis malisque dixerunt! Maritos nimirum feminis parendos, dubios atheos homosexuales lapidandos, pro butyri sumptu vectigal ipsis episcopis expendendum. Adeo assueti sunt hi boni viri ad syllabum suum, ut satis esse credant mentionem meram illius notionis (quod quidam nisi ipsi de recto deque pravo doceat) ut id stultum, incredibile, absurdum omnibus statim pateat.

Martínez Camino, episcoporum nisi fallor vox, hanc sententiam hodie publice exposuit. Condemnata enim nova disciplina 'civitatis', arguebat fere noster homo: "Quis enim dicet quid rectum, quid bonum sit?" (Et hoc loco tacuit opportune, ut responsum ultro nasceretur ex auditorum cerebro; tria secunda circumspexit, oculis tanquam stupore apertissimis, ore etiam in aspectum o litterae admirationis converso, antequam sibi ipsi responderet:) "Num ministerium educationis?"

Quantum mutati sunt episcopi hodierni ab illis superiorum temporum! Si Martínez Caminos est inter optimos, quantum auctoritatis etiam illi  perdiderunt! Pausa illa rhetorica quam perperam usus est! "Quis enim dicet quid rectum, quid bonum sit?" Statim respondere debuisti, vir bone; adeo cunctanti, aut plane erro, aut plus quam quinquaginta ex centenis tacite responderunt: "Non eritis vos certe!"
22/06/2007 23:15 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Thersites

Ad Icosinatum. Gratias pro responso tuo. Ut videas stultitiam hominis, te finxeram juvenem viginti annos natum, 'icosi-' scilicet '-natus'. Sed jam doctus sum Icosium esse quod Alger, Algier, Argel nos vocamus (etiam El Djezair?). Rotomagum novi (ubi arsit virgo): placuit. (Ceterum exsulto: omnes meae discipulae e probatione Universitaria bene exierunt: nuper certior sum factus.) Vale.

Fecha: 22/06/2007 23:29.


gravatar.comAutor: icosinatus

Comis Thersites,
Utinam viginti annos natus essem. Eheu me miserum! Plus quam ter viginti annos natus sum.
Gratulor tibi de discipularum tuarum exitu. Ego quoque, quadraginta fere annos magister fui, sed non docebam linguam latinam. Vale.

Fecha: 23/06/2007 15:51.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris