Facebook Twitter Google +1     Admin

De pugnando adversus pistrina II

Est quidem labor immanis, pensum infinitum, menda castigare loquentium (vel scribentium). Etiam inutile. Appendice Probi demonstrari quantum mendosi praevaleant rectiloquentibus, quis enim ignorat? "Auris non oricla". Audin? Gallice 'oreille', Italice 'orecchia', Hispane 'oreja', cetera. Ne sapientissimi quidem discipulos adipiscentur perfectos; vereor equidem ne inter pessimos numerer. Tot ergo docti quibus placere videtur aliorum verba emendare, suntne plane quercus vel betae?

Non omnia quae homo arat navigat finem certum aut propinquum spectat. Multa etiam hominum opera, optima ex natura sua, si integros suos fines implerent, perniciosa forent. Ut ad linguas argumentum praecidam, quid siccius, quid insulsius quam sermo academicus, si orator non paululum delirat? Et lingua qua quotidie utimur in primis exprimere, micare vult: e linea exeat est necesse.

Sed probo grammaticos, magistros, etiam actorum diurnorum scriptores (hic quoque sunt nonnulli) qui pro castum et accuratum sermonem propugnant. Nimis saeculum meum neglegentia et naturalia extulit. Aureum est medium. Bracchium ut harmonice moveatur, et musculus flexor et extensor simul moveri debent.

07/06/2007 23:54 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Si nostris e mendis disciplinam quandam colligere potuerimus, meliores fiemus; sed ut errores nostros inveniamus est nobis necesse sine timore, et cum eruditionis accipiendae spe, offendere. Quis non claudicaverat antequam ambulare didicit? Si volumus discere, et nolumus de gravitate sollicitari, nihil est nobis timendum. Ut scripsisti, tamen, semper est nobis nobiscum ipsis certandum ut melius scribamus et loquamus.

Fecha: 08/06/2007 06:36.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris