Facebook Twitter Google +1     Admin

Laesa oecologia

Etsi parum ephemeridi vacem, aliquid quoquo modo scribam breviter. De quo ergo loquuntur qui brevissime sunt locuturi, convenientes puta in anabathrum? De temperie, de imbribus, de sole. Equidem non faciam in praesentia. Notitiam vero eligam de qua nuper radiophonio audivi: nam primus aedilis cuiusdam municipii carcere damnatus est sceleris oecologici. In palude quodam lege jam servato dicebatur vias aperuisse, aquam hausisse, aliaque patravisse contra eandem legem ex quibus damna nonnulla passae sunt aves et natura omnino illius loci. Cum de lege et de damnis illatis conscius ea fecisse convictus sit, poenam solvet et in carcerem erit per tres annos, si memini. Est ille, nisi fallor, primus magistratus (quanquam non in officio, cum aedilitatem relinqueret ante duos vel tres annos) sceleris oecologici damnatus. Non gaudeo quod carcere in quenquam animadversum sit; gaudeo contra quod natura denique in Hispania non modo legibus, sed etiam judicibus sit defensa.

Valete.

03/05/2007 21:32 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Ego quoque gaudeo quod apud leges et iudices patronum invenire potuit natura ipsa et naturae pulchritudo. Sed nonne Romani (vel fortasse Tusci) idem scelus comisserunt cum paludem haurirent et vias munirent in illo loco qui postea et usque ad hunc diem "Forum Romanum" nominatur?

Fecha: 03/05/2007 22:57.


Autor: Thersites

Est modus in rebus, optime Nemo! Animali cuique suam licet facere partem quotam naturae (quid aliud est natura nisi summa illarum universi partium quas proprias fecerunt singuli vivi), si animali homini hoc negas homines non essemus. Modus, en quaestio: nunc supra modum pullulamus, haec palus, illud flumen, ille flos hodie periculum adit esse ultimum eius generis. Sed ubi modum ponamus, nos animalia immodica?

Fecha: 05/05/2007 10:50.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris