Facebook Twitter Google +1     Admin

Quorsum loqui?

E Caesaraugusta regredior autocineto juvenis collegae, hodie qui loquax gubernat: queritur enim de corruptis discipulorum moribus, quibus opponere nihil prodest aut indulgentiam aut severitatem aut minas etiam gravissimas; queritur de statu suo incerto, sed non minus coacto ad adipiscenda "credita (quae vocant) instructionis" per 'cursulos' saepe taedentes et omnino nonnunquam inutiles.

Quid loquar? Satis novi cursum illum tertium, satis id novi quod appellant ESO ('Educationem Secundariam Obligatoriam'), cursus et aetates quibuscum (magnae dis gratiae sint tributae!) nihil est mihi agendum. Quod ad professorum adaptationem, aperte responderem: cum nihil substantivum scire professoribus par sit in hac magna fraude quae est hodie illam 'Secundariam' (nisi vagas psychologicas argutias), absurda videretur haec instructionis et renovationis flagitatio perpetua; sed, praeterquam quod instructio ista plerumque ad adjectiva et servilia pertinet (usum computatri, plus psychologiae, cetera), eius causa potius in deceptione et oblivione, ut pollex ursi pandae, est: aliquid quod agendum olim erat, quod nunquam postea actum est, cujus jam ne memoria quidem manet.

Quo aliter modo explicari potest haec indecora, turpis, inhonesta res: quod hodie plerumque, ad instructionem demonstrandam, nihil profectus nec probationum necesse sit professoribus (hominibus, attendite, quibus munus est scire, quibus munus est docere, quibus denique munus est profectus discentium probationibus comprobare), sed tantum perseverantia adeundi et sellarum tepidatio?

Nimirum tacui. Cum sic habita re nemo horrescere videatur, cur juvenem collegam, ad tot cursulos instructionis renovationisque coactum, ego impie cruciarem?

12/04/2007 21:51 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Paucis his diebus scribebas discipulas tuas erant exempla novae iuventutis quae valida ad res conficiendas est. de fatua instructione publica hodie quereris. quis sententia tua intima est?

Fecha: 13/04/2007 19:35.


gravatar.comAutor: jlcg

Volebam scribere Sorry

Fecha: 13/04/2007 19:40.


gravatar.comAutor: jlcg

Denuo conabor. paucis his diebus scribebas discipulas tuas esse exempla novae iuventutis quae valida ad res conficiendas est. hodie de fatua instructione publica quereris. quis tua sententia intima est?

Fecha: 13/04/2007 20:01.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris