Facebook Twitter Google +1     Admin

Ampullae?

Ignorantiam meam hodie apertius exprimam. Nam mane quaestio mihi denuo posita est: eae mirificae bullae quae aquam saponatam per cannulam flando fiunt, aeris iridisque plenae, quomodo potius vocandae sunt Latine? Nam ampullae, nisi fallor, recte nuncupantur illae quae ex aqua ferventi tumultuatim saliunt, quas Hispani 'burbujas' vocamus; sed nomen idem dubito num congruum sit illis 'pompas (de jabón)' quibus initio allusi. Hae ne scio quidem quomodo aliis sermonibus nominari possint.

Hac de re cogitans magis magisque firmabar his argumentis: quid est ampulla? Nonne est parva lagoena vitro facta? Et ampullae nonne fabricantur vitrum per cannulam flando? Ex artis similitudine concludere possum easdem esse has acuosas et fragiles ac illas vitreas et non multo tenaciores. Sic, me ipse stimulans, memineram rhetoribus ampullas esse verba asianica et inflata... Inflata, nonne tanquam vitreae ampullae, tanquam illae aqua saponis factae? Inde stylus pomposus (Anglice pompous, nisi fallor), id est, inflatus...

Deinde intellexi pomposum illum ex Graeca pompa venire, non ex nostris Hispanis... Argumenta omnia turbari videbantur.

Summatim, nescio quomodo 'pompas de jabón' dicam Latine (nec Anglice, nec Italice, nec Francogallice, nec... nec...). Auxilium ferte, amici.
27/03/2007 23:54 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Subtilis+Ampulla= Subtilla,ae

Fecha: 28/03/2007 14:17.


gravatar.comAutor: Gastón

In Argentina, verbo "pompa" rare utimur. Globos aquae saponicae per aerem vagantes saepe "burbujas" nuncupamus.

Fecha: 30/03/2007 13:03.


Autor: Thersites

'Subtillam' non invenio inter verba Latina: tune finxisti, amice jlcg? Sed placet.
Salve, Gastón, grata verba tua invenio! Quibus firmaretur opinio ampullas et aqua ferventi et aqua saponis fieri posse.
Gratias ago vobis!

Fecha: 30/03/2007 23:35.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris