Morbus
Quam bene sine dolore vivitur, quam optime corpus commoda sua agit sine febri, quam utilis est nasus qui spirituique soli olfactuique tempus impendit neque in destilando id terit viridiores mucilagines vel pallidiores... Ag! Cui bono morbus? Nisi ut sanitatem magis magisque appetamus et celebremus, quem ad finem nos natura morbis donaret nescio.
Ex prooemio satis vobis qui legitis liquebit valetudinem me infidam deseruisse alioque abiisse, muscas fortasse firmatum vel alias bestiolas salutem appetentes. Per fenestram autem orbem prospecto, nullamque rerum reperio valde valentem, muscas absentes, passeres taciturnos, omnes bipedos contra vias transire in se contractos tanquam cochleas, quanquam in celeritate leporibus similiores... Arbores in horto meo rigent, albos rore ramos suos exhibens; etiam syringa misera, quae duas ante hebdomadas gemmas aperuerat laeta quasi ver fore aeternum posset in hac ferrea aetate, omnia folia repente demisit, et nunc vereor ne aliquid mali ei accidat, teneris foliis se in gemmam iterum contrahi nescientibus...
Peto librum: legere non juvat. In lecto jaceo: non placet cubare. Ad ordinatrum accedo: nihil voluptatis carpo dum guberno. Ergo valete, Bacchum eo salutatum, si curam valetudini nosset meae... Cum melle et lacte, aiunt, bene caldo, aquae ardentis aliquid...
3 comentarios
Ludovicus -
http://www.fh-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost11/Regimen/reg_sana.html
Cura ut valeas, frater carissime.
Nemo -
Audio modo homines et mures porcelli, id est Caviae porcelli, in suis corporibus vitaminium C per synthesin chemicam facere non posse.
Bene te cura, ut melius valeas quam celerrime!
jlcg -