Facebook Twitter Google +1     Admin

Marochium

Saeculo undecimo (illo aureo musulmanum quo Umar Hajam et Gazzaliensis vixerunt) dux bereber Josephus Taxfini filius Marochium condit (Marrakech, Marokko) sub monte Atlante.  Aiunt urbis nomen (nihil initio nisi nomadum castra) ex verbis bereberibus marrukech originem capere, quae ’celeriter praeterire’ significant (adeo periculosa itineri illi erat fama).  Centum post annos, Marochium caput est imperii almoravidis, paene Hispaniam totam et Mauretaniam amplectenti, atque turris completur templi maximi quod appellatur Kutubia (ex vico librariorum in quo erecta est, cum kitab Arabes librum vocent).  Ibi emicat medicus orbis doctissimus Ibn Tofail, eiusque consanguineus Ibn Rusd Aristotelem in Arabicum vertit.

Marochio regressus heri sum.  Marochium hodiernum umbra est illius quod fuit, sed umbra rosea, humanissima, splendida.  Num dici potest iter in Maurocum esse iter ad praeterita tempora?  Potest.  Populus ibi laborare, quiescere videtur sine horarum cura.  Fabri, fullones, coriarii, artifices omnes sollertissimi, opera sua perficiunt sine horarum cura.  Pueri alii in scholam eunt uniformiter induti, alii terra ludunt sordidi inter palmas: nescio utrorum pueritia optabilior, sed sordidorum similior nostrae, in viis plateisque actae adhuc sine bitumine, sine horarum cura.

Aeroplana quotidie centenos, millenos ex civitatibus Europaeis Marochium viatores transferunt, euronibus refertos, Marochiensibus primam materiem (etiam hoc dici potest), qui illorum voluptates atque desideria mire sibi in dirhames transmutare valent, et hoc urbanissime, semper subridentes et indigenae et viatores.  Civitas vere exculta!  Quorum aedificia, si homines minus, satagerent ut operae pretium foret ad urbem talem commeare.  Non pauci callidi Europaei domum sibi struxerunt vel refecerunt intra Medinae (urbis veteris) terreos muros.  Me quidem cepit amore madrasa Ben Josephi, theologica schola quietis, candoris plena.  Sed cum tot pulcherrima exstent, quamquam hodie sordidissima, Marochium cito fiet, quando dives erit, ex lautissimis orbis et jucundissimis urbs.

16/10/2006 18:27 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris