Facebook Twitter Google +1     Admin

Thersites

Mense julio ineunte (mihi primus qui coepit ephemeridem hanc condenti) videtur aliquid de me narrare.

Quis enim Thersites sim?  Hoc praecipue scias oportet: graecum me esse ac vetustissimum inter vetustissimos, cum de me jam Homerus ille locutus sit, poeta non minus vetustus quam egomet, atque bellum trojanum qui narravit longo poemate 'Iliade' inscripto.  Quid de me dictaret Homerus scire si vis, in canto secundo Iliadis inveniri potest, versus ccxii sqs: nec bellum nec sapientem me depinxit, immo 'akritómythe' vocat Ulixis ore, id est 'temere loquax'.  Utrum veriora an falsiora sint Homeris verba, alio die.  Nunc dicam tantum hoc: paululum me claudicavisse Priami dum regna manebant, quia saxum quoddam laesit crus sinistrum; at nunc pulchre cursito.  Ceterum confiteri debeo me plane calvum videri.

Etiam ab Ovidio, doctissimo poeta Latino, allusus nonnullis carminibus sum, in primis illo notissimum 'Metamorphoseon', cuius xiii libri in ccxxxiii versu legitur: 'at ausus erat reges incessere dictis', quod verum est omne: quia maledicentissimus atque loquacissimus sum, sed audax quoque fortisque, nec tacere unquam potui ante potentes vel optimates.  Pro liberis verbis propugnabam, propugno, propugnabo.

Multi alii poetae de me senserunt, eorumque mentionem faciam in loco.  Satis sit nunc de me.

01/07/2006 22:58 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris