Facebook Twitter Google +1     Admin

Legibus contentio de legibus

Quae in Hispania aguntur, tam hispanica sunt!

Nostrum est regnum factionum.  "Aperi sententiam tuam, ut meam opponam!"  Quam hispani, isti qui nolunt esse hispani!  Sicut Carthago Nova saeculo xix civitas libera facta, vel xx saeculo Gumiel de Izán, qui fame coacta voluit ex Hispania in Civitates Foederatas Americanas transire; sicut Valle Inclán, vir mihi praedilectus, qui hispanos diviserat in duas partes: "Ego, ceterique omnes!".

Ceterum, in Hispania iam diu legibus nemo paret.  Quot annis jam?  A restauratis, ut aiunt, dynastis borbonicis, saeculo xix exeunti?  Videte dictaturam, quam vocant, Primo de Rivera, vel Franco tyrannidem.  Num haec democratia quadraginta annis restaurata legibus omnino oboediens fuit?  Num legibus oboedit publica lues, corruptio?

Et nunc, quid multa?, legibus praeses Rajoy vult catalanos coercere, eosdem qui leges novas volunt ferre, legibus cassis prioribus!

Risum teneatis!

Hoc miror in catalanis istis hispanissimis, qui Hispania volunt dissidere: quod recta, liquido, fortiter quae velint petant, quo magis omnes nos cogunt denique de legibus cogitare.

14/09/2017 14:14 Thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Versus urbani

Num hos versus Larkin interpretatus ipse sum, anglicas et linguam et lyram ignorans?  Vix memoria teneo Larkin carmen me legisse aliquando, atque risisse, tres vel quattuor annis abhinc, sicut nunc iterum rideo latinos relegens.  Absit verecundia!  Utinam rideat aliquis, Philippusque Larkin atque qui legant ignoscant mihi!

Ego et uxor quosdam invitavimus babaecalos
eorumque nostrumque tempus ad terendum.  Forsan
adesse placebit?
  Abi dierecte, amice.
Ultima est hora diei.  Foculus
anhelat arboresque vacillant crepusculo.
Ergo Care Warlock-Williams: valde doleo
    
Mirum quantae molis sit solum manere.
Dimidiam possem, si vellem, vitam agere
cum vini poculo xerensis, cernuus
ad stupidum, eum auscultans blaterare
qui Cor populi legit usquequaque.
Dulce computa quod fluxit otium
     in abyssum praeceps, attentus tantum
ad facies et fuscinulas, nec sub candela
ad vocem ventorum intentus et contemplaturus
quam macra luna fiat usque ad in aere
punctam gracillimam.
Vitam solam, et quam penitus didicimus
     Omnis solitudo sordida.  Nullus huius saeculi
monacho credit pannoso cum ferculo
ad deum alloquenti (ipsum etiam absentem);
magna est cupido ab ceteris amari, quod sibi vult
officiorum aliqua vicissitudo.
Virtus socialis est.  Quae officia, nonne ludus videtur
     benefaciendi, sicut ad missam adire?
Res fastidiosa, quam non probe agimus
(de stulta re quercum interrogare),
conivere conantes, num quia quiqui crudeliter
quod oportebat monstrat?
Subtile nimis.  Etiam decentius.  In malam crucem!
   Juvenum tantum est libere solos esse.
Tempus sodalis quaerendi brevius fit
et ad candelam sedere nobis
non pacem affert sed alia.
Ultra lucem labor et excidium
murmurant: Care Warlock-Williams: summo gaudio

04/09/2017 09:49 Thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Fabula de tribus porcellis

Porcellus erat ille primus qui casam ex palea frustibusque omnino confecerat.  Maturavit filius porcelli patruelem insultare: Casam tuam intrabimus, omnia tua et ipsum te calcabimus!

Porcellus alter longe habitabat domum quam totam luteam aedificaverat.  Capillos miro modo tondebat, rasis occipite et temporibus, cetera in caelum erectos.  Is quoque primogenitum invidens minabatur: magnum dolorem illi se illaturum, lapidem se gravissimum in gemursam contorquentem.

Porcellus tertius et primigenus erat, et annis et armis longe fortior.  Aedes erexerat omnino caementicias.  Ei quoque erat delirum pecten: flavi capilli excogitatissime in occiput vergebant.  Nihilominus fratribus nocere velle: altero se pede fratri alteri merita perpensurum, ipsum scilicet conterendo, altero pede sanguine et igni fratri cetero pesti dolori excidio se futurum.

Lupus territus circumspiciebat: num tres tantum?  Silva porcellis erat plena: hic porcellus hungaricus, hic turcicus, illic philippinus, illic moscoviensis...

23/08/2017 10:37 Thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

De nostro latino

Cara nobis doctaque amica improbat quod parum ciceroniane loquamur (nam illud quod redarguimus subridens despicit, nequire nos). Sed dum cum illa ageremus, coacti sumus asserere nos, etiam si possemus, nullo modo ciceroniane loquuturos. Aliud enim aestimamus de lingua et de expressione.

In omni sermone distinxerunt philologi aliud esse structuram vel signorum systema, aliud normam vel cujusdam humani gregis consuetudinem loquendi, aliud denique usum vel particularem linguae actionem.

[Pulchrum exordium.  Sed quo pergebat?  Decem similia vel doudecim principia invenio olim adumbrata (sententiae supernae erant anni mmxiv).  Sed absolvam celeriter (haec addo augusto mmxvii): videbitis.]

Quoquo sit modo, minime possum ciceroniane loqui vel dictare, cum Cicero non sim.  Sed ultra.  Nolo esse Ciceronem.  Is volo esse qui sum, Thersites.  Et latine scribo cum scribere possem grisonice vel theudisce: quia volo.  Nullius est mihi momenti vel quo vel quali scribam idiomate: mihi satis est ut intellegar.

Nulliusne dixi momenti?  Mentior.  Rectius malo quam prave.

Sed nihil mihi cum ciceronianis, cum puricolentibus, cum cruscantivoris.  Si minus verba vultis nova, expensis fit vestris.  Fruar ego et quibus Cicero splenduit verbis, et quibus usi sunt tot eloquentes auctores et auctrices saeculis ceteris.

16/08/2017 05:54 Thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Timor

Mense maio praeterito matris valetudo periclitavit.  Nullus erat mortalis morbus, sed magnis afficiebatur doloribus.  Quod diu timueramus accidebat; sed nobis minus grave praesentibus (ut solet) quam metuentibus.  Quid nunc agere, nisi adesse, comitari?

Sed paulatim clinicam tandem reliquit, domum revertitur: at quam mutata!  Quamquam amotis doloribus subtristis, dolores rursus regredi non desierat pertimescere et abominari.  Nihil velle, deprecari vitam.  Primo ad nuntium meum (per uasap vel whatsapp) non respondebat.  Nunc demum nonagesimo anno concidere videbatur.

At julio jam vergenti, nescio cur, nescio quo pacto, timorem eicere videtur; nunc pectinari, oculos depingere, mundum denique muliebrem recuperat.  Aliquanto debilior, sed denuo caput tollere, surridere.  Et rursus ea scit una quid quomodo quando est agendum unicuique liberum, nepotum, necessarium.

Rursus ea viva flamma, quam extingui, pro dolor, aspiciendumst!

05/08/2017 16:53 Thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Linaria aeruginea

Quam dulcis est amicorum gratia!  Quid optabilius?  Ii denique sunt amici, qui rescribunt.  Iis ergo amicis scribam.

Heri domum regrediebar ex itinere botanico (botanicus nunc fio magis magisque) quod ad Pyrinaeos montes duxerat me, et quae scripsistis lego.  Multa narrare possum, sed desunt mihi et fluentia et tempus.  Tituli harum linearum haec est causa: quod appendere volebam imaginem floris pulcherrimi, quem mense invenissem praeterito, quasi amicis oblationem.  Sed defunctum invenio programma quod Picasa vocabamus, ac nescio quomodo nunc photogrammata apponam.

At percontabor, et faciam.

24/07/2017 10:27 Thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Domum regredi

Hac mente incepi paginam: aliquantulum discerem dictare latine, cum latine loqui optima tunc mihi videretur via latinae linguae docendae.  Tunc, dico: cum latinum profiterer.  Nunc nihil doceo, rude donatus, sed et idem nunc sentio (id male, saltem peius didicimus idioma quod non loquentes didicimus) et huic paginae horas desidero impensas.

Cum docendi onus relinquerem --gratum onus, sed onus omnino-- id imprimis cupiebam: ordinatrum quam longissime arcere, atque nova temporis uti ratione mei, quod tempus magnum, longum, infinitum stulte ducebam.  Ah!  Hoc statim intelligit miser emeritus: irreparabile fugere tempus...  At mitto querelas, cum nihil est de quo queri queam; quamdam tantum indicare volebam ex causis quibus ephemeridem praeteriissem.

Deinde...  Quae moles redire!  Novis moribus acceptis, quam difficile ad antiquos regredi!  Quonam modo imagines apponere solebam?  Etiam claves de memoria deciderunt...

Sed satis.  Piger sum, fateor.  Sed domum denique redeam. 

14/07/2017 07:47 Thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Dies beati in infernis

Difficilius agitur vita quam non unus sed plures gubernant rectores.  Dum muneri uni servis, unum est centrum, ut ita dicam, circuli tui; absente munere vel officio, domini multiplicantur, mutantur tempora et loca sensuque momentoque.

Dixeram aliquid nos scripturos de libro quodam.  De quo libro?  Oblitus paene sum illius, flumen tot volumina rapuit.

Sed dicam.  Nam liber ille verus est, quod non recte de omnibus praedicatur scriptis.  Item facetus, quod mihi maxime placet.  Verus atque facetus, quid ultra petes?

Auctor, Hungarica natione, juvenis carmina composuit propria, atque aliena in linguam magyarem interpretatus est, quod omne gloriam ei comparavit magnam quae placet poetis.  Sed eodem tempore nazismus in Germania, fascisticum genus in Italia et Hungaria gliscebat.  Exsilium sibi, Gallia petenda fuit.  Quid tum? Gallia capta, exsilium in exsilium est cumulandum: fuge in Algeriam primum, deinde in Civitates Foederatas Americanas.  Orto bello, ne poeta nequam maneret dum tot homines morerentur, miles americanus Japonicos debellavit vir noster et, pace comparata, in Civitates Americae reversus est.  Sed locum sibi non ibi putat, sed in patria esse: in Hungariam ergo regreditur.  Tres, quattuor post annos, hungarici rectores hominem capiunt et in carcerem conjiciunt, ad labores durissimos damnatus.  Ita vivit totidem annos, paene frigore fameque mortuus.

Potest haec omnia risu narrare?  Potest!  Hoc Georgius Faludy fecit in libro cuius titulum est idem atque huius paginae.

21/02/2015 22:35 Thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Fauces nivales

Ne dies silenses parum silentes essent, nec gestabile nec ordinatrum, nec omnino machinas vel photographicas vel ceteras nobiscum adduximus.  Liber unus tantum comitatus est, de quo alias breviter scribam.

Nix delectavit nos, omnia candido cooperiens.  Quam dulce fuit spatiari per angustias La Yecla appellatas, non longe a monasterio: inter duo altissimos parietes ambulantes, desuper nix cadebat in nos violento silentio...

Domi denuo in calida cella (putabam ego, sine causa ulla, monachos calefactione carere: quod multo aliter!) horam refectoriam spectabamus.  A, betam monachalem...!

01/02/2015 21:49 Thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Silos

Fuimus nuper aliquot dies in monasterio Silense optime accepti hospites.  Mane surgebam ad vigilias, quas monachi canere solent organis suaviter comitantibus; laudes deinde audiebam, octava denique hora jentaculo reficiebamur.  Paucis, horas agebam omnino monachales, nisi quod decima solebamus extra monasterium per proxima spatiari loca.

Abeundumst.  Aliquando plura.

30/01/2015 09:21 Thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris