Blogia
Thersites

Mons Ventosus

Nuper duo amici in Venascinum comitatum me ducebant, id quo gavisus sum magnopere, nam in Carpentoracte Meminorum mansuri essemus, prope montem quem Petrarca ascendisset, nisi epistula ab illo viro egregio exarata fefellit nos.

Hospites quasi nos principes viros acceperunt, et (quod minime sperabamus) suculentissimo cassoulet nos donarunt antequam abirent, domum totam (et splendidam, mansionem rusticam inter Carpentras et Bedoinum) nobis solis relinquentes.

Litterae me scilicet in itinere comitatae sunt illae petrarcanae, et nonnulla alia pagina de eodem monte et regione eius, quarum omnium secure legendarum copiam dederunt amici nostri atque hospites dum mire agitati finem spectarent pediludici certaminis inter Franciam et Belgiam.  O tempora vacua!  O mores telehorasici!  Equidem ad Petrarcam animo intendebam ceterosque auctores.

E variis narratiunculis de monte Ventoso non illa maxime juvit petrarcana, flebile dictu, sed quam composuerat, ante saeculo et dimidio, Henricus Fabre entomologus: quae copia notitiarum, quae sensus et universae montis imaginis, et minutissimorum in eo entium, florum, nebularum, odorum!  Prae coloribus et sapiditate illius, quam frigida narratio Petrarcae, quam absona, quam denique mediaevalis!  Nonnumquam proximos avos magis volo quam nimis amotos.

Ter quaterque conatus sum huc suspendere imaginem Ventosam atque non potis fui.  Tot erant pulcherrimi flores!

Avenio noluit capi: turistis referta erat.

1 comentario

Joel Derfner -

Haud sciō an Latīnitās tua, Thersita, nūllō modō magis arrīdēre possit. Multa sunt hīc mihi discenda.

Grātiās tibi ago, quod hās scrībis ephemeridēs.