Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Octubre de 2017.



De natione catalana

Non possum quin aliquid dicam de quo omnes in Hispania solliciti nunc sumus.  Puigdemont, Mas et nationalismum illorum magis caveo, sicut multi amici catalanes, quam quodvis aliud.  L’estaca cecini, cecinimus certe multi, contra tyrannidem: contra eandem tyrannidem quae nationalismum hispanum significaret, nationalismum hispanum illum stultum et rancidum.  Hodie eius carminis auctor nationalismum favet catalanum: eum hodie tam timendum censeo quam olim imperatorem gallaicum contra quem una caneremus: nationalismus catalanus iste, Ludovice, tam rancidus est quam hispanus ille.  Et odi vexilla et non minus eos contemno qui vexilla comburunt.  Illi Jordi (Georgius praenomen est frequentior apud catalanos, sed equidem de duobus Georgiis loquor certis quorum nomina scribere possem) veras nunc credere videntur nugas illas quas quadraginta abhinc annis narrabant de guardias civiles andaluces stultis ac paene analphabetis.  Nationalistas non facit amor patrius, sed ceterorum contemptio.  El menyspreu, Lluis, el menyspreu.

15/10/2017 20:44 Thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De natione catalana II

Nationalismus morbus est quo contacti nesciunt se aegrotare.  Hoc imprimis mirabar cum illis disceptans: nationalista discrepantem intelligere non potest nisi velut alteri nationi faventem.

Nationalistarum catalanorum beatitudo fit cum in hispano quoque vident factiosum nationalismi hispanici.  Qua de causa somniant adhuc in vita esse imperatorem gallaicum illum: maximi momenti est illis ut omnes hispani propugnatores simus ac studiosissimi tyrannidis praeteritae, saltem esse videamur.

Sed tempus, vae!, effugit, homines moresque mutantur...

23/10/2017 09:17 Thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris