Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Diciembre de 2017.



Ultima dies

Ultima dies, ita est, dies anni postrema, nihilque mutari.  Quam varium, quam unum est vita!  Milia punctorum multa sunt in reti (de imagine loqui puta), nos unum selegimus ut de illo faciamus quoddam significans, eloquens.  Majestatem quandam nobis ipsis denique tribuimus.  Sed parva res sumus, et universus nihil sibi vult.

Et tamen... quam faceta res, haec vivendi!  Nova semper, quamquam semper eadem.  Et paulatim in senium vergens, semper minus actor homo, magis spectator.  Effracta est domus, et rideo...

Omnibus exopto vitam vivendam, multosque, multos, plurimos risus.

 


31/12/2017 18:43 Thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris