Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Agosto de 2017.

Timor

Mense maio praeterito matris valetudo periclitavit.  Nullus erat mortalis morbus, sed magnis afficiebatur doloribus.  Quod diu timueramus accidebat; sed nobis minus grave praesentibus (ut solet) quam metuentibus.  Quid nunc agere, nisi adesse, comitari?

Sed paulatim clinicam tandem reliquit, domum revertitur: at quam mutata!  Quamquam amotis doloribus subtristis, dolores rursus regredi non desierat pertimescere et abominari.  Nihil velle, deprecari vitam.  Primo ad nuntium meum (per uasap vel whatsapp) non respondebat.  Nunc demum nonagesimo anno concidere videbatur.

At julio jam vergenti, nescio cur, nescio quo pacto, timorem eicere videtur; nunc pectinari, oculos depingere, mundum denique muliebrem recuperat.  Aliquanto debilior, sed denuo caput tollere, surridere.  Et rursus ea scit una quid quomodo quando est agendum unicuique liberum, nepotum, necessarium.

Rursus ea viva flamma, quam extingui, pro dolor, aspiciendumst!

05/08/2017 16:53 Thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

De nostro latino

Cara nobis doctaque amica improbat quod parum ciceroniane loquamur (nam illud quod redarguimus subridens despicit, nequire nos). Sed dum cum illa ageremus, coacti sumus asserere nos, etiam si possemus, nullo modo ciceroniane loquuturos. Aliud enim aestimamus de lingua et de expressione.

In omni sermone distinxerunt philologi aliud esse structuram vel signorum systema, aliud normam vel cujusdam humani gregis consuetudinem loquendi, aliud denique usum vel particularem linguae actionem.

[Pulchrum exordium.  Sed quo pergebat?  Decem similia vel doudecim principia invenio olim adumbrata (sententiae supernae erant anni mmxiv).  Sed absolvam celeriter (haec addo augusto mmxvii): videbitis.]

Quoquo sit modo, minime possum ciceroniane loqui vel dictare, cum Cicero non sim.  Sed ultra.  Nolo esse Ciceronem.  Is volo esse qui sum, Thersites.  Et latine scribo cum scribere possem grisonice vel theudisce: quia volo.  Nullius est mihi momenti vel quo vel quali scribam idiomate: mihi satis est ut intellegar.

Nulliusne dixi momenti?  Mentior.  Rectius malo quam prave.

Sed nihil mihi cum ciceronianis, cum puricolentibus, cum cruscantivoris.  Si minus verba vultis nova, expensis fit vestris.  Fruar ego et quibus Cicero splenduit verbis, et quibus usi sunt tot eloquentes auctores et auctrices saeculis ceteris.

16/08/2017 05:54 Thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Fabula de tribus porcellis

Porcellus erat ille primus qui casam ex palea frustibusque omnino confecerat.  Maturavit filius porcelli patruelem insultare: Casam tuam intrabimus, omnia tua et ipsum te calcabimus!

Porcellus alter longe habitabat domum quam totam luteam aedificaverat.  Capillos miro modo tondebat, rasis occipite et temporibus, cetera in caelum erectos.  Is quoque primogenitum invidens minabatur: magnum dolorem illi se illaturum, lapidem se gravissimum in gemursam contorquentem.

Porcellus tertius et primigenus erat, et annis et armis longe fortior.  Aedes erexerat omnino caementicias.  Ei quoque erat delirum pecten: flavi capilli excogitatissime in occiput vergebant.  Nihilominus fratribus nocere velle: altero se pede fratri alteri merita perpensurum, ipsum scilicet conterendo, altero pede sanguine et igni fratri cetero pesti dolori excidio se futurum.

Lupus territus circumspiciebat: num tres tantum?  Silva porcellis erat plena: hic porcellus hungaricus, hic turcicus, illic philippinus, illic moscoviensis...

23/08/2017 10:37 Thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris