Facebook Twitter Google +1     Admin

Timor

Mense maio praeterito matris valetudo periclitavit.  Nullus erat mortalis morbus, sed magnis afficiebatur doloribus.  Quod diu timueramus accidebat; sed nobis minus grave praesentibus (ut solet) quam metuentibus.  Quid nunc agere, nisi adesse, comitari?

Sed paulatim clinicam tandem reliquit, domum revertitur: at quam mutata!  Quamquam amotis doloribus subtristis, dolores rursus regredi non desierat pertimescere et abominari.  Nihil velle, deprecari vitam.  Primo ad nuntium meum (per uasap vel whatsapp) non respondebat.  Nunc demum nonagesimo anno concidere videbatur.

At julio jam vergenti, nescio cur, nescio quo pacto, timorem eicere videtur; nunc pectinari, oculos depingere, mundum denique muliebrem recuperat.  Aliquanto debilior, sed denuo caput tollere, surridere.  Et rursus ea scit una quid quomodo quando est agendum unicuique liberum, nepotum, necessarium.

Rursus ea viva flamma, quam extingui, pro dolor, aspiciendumst!

05/08/2017 16:53 Thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Summopere miror matrem tuam ad nonagesimum annum provectam posse nuntiolos per whatsapp accipere atque iis respondere. Mater enim mea, longe junior, nescit etiam telephono gestabili uti.

Fecha: 06/08/2017 00:34.


gravatar.comAutor: Sandra

Congaudeo tibi, care Thersite, quod timore pulso mater in dies magis convalescit. Matri meae semper telephonice colloqui displicuerat, sed postquam ei tres abhinc annos septuagesimum annum agenti telephonum novissimum gestabile donum dedimus, nunc tantum nuntiolos per whatsapp sermones serere vult et imagines de se ipsa speciosa mittit repuellascens.

Fecha: 06/08/2017 02:09.


Autor: Thersites

Heri viii augusti mater nonagesimum et alterum complevit annum. Et whatsapp et facebook et skipe vulgo utitur. Multa legit (librum unum vel duos in mensula habet cum singulis indicibus). Quamlibet putabam esse nobis e grege matrum, sed unam nunc video talem e lvii in gerontocomio (ubi ipsa voluit ceteram degere vitam). Liberi --eius opus-- tumescimus quasi auctores.

Fecha: 09/08/2017 12:42.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris