Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Noviembre de 2014.

Luteum autumni

20141101223803-p1010914.jpg

E saltu descendimus in vallem fluminis Ara.  Deorsum conspiciebamus (ibam cum docto Daniel, herbis peritissimo et de omni scibili gnaro) eluviem Diazas et prata tanquam gemmas splendentia, auro inserta autumnali...

01/11/2014 22:38 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Chrismo jacetanus

20141105115500-p1010853.jpg

Cum Jacae in vetere oppido essemus, Aragonum capite, templum adiimus cathedrale, forsan pulcherrimum jacetanum opus; et cum ante portam occidentalem peropportunum esset lumen ad imaginem tympani capiendam, nonnulla photogrammata eminus comminus adepti sumus.  Sic domi deinde tympani epigramma commode legere potuimus.

Sunt omnino hexametri leonini octo, quorum duo superni ad leones alludunt circum chrismonem stantes:

      Parcere sternenti  leo scit, Christusque petenti.

      Imp(er)ium mortis  conculcans e(n) leo fortis.

Tres inferiores hexametri, in tympani base insculpti, unam eandemque continent exhortationem ad virtutem, ad vitam perpetuam assequendam:

      Vivere si qu(a)eris,   qui legis morte teneris,
      huc sup(p)licando veni   renuens fomenta veneni;
      cor viciis munda,   pereas ne morte secunda.

05/11/2014 11:55 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Chrismo jacetanus alter

20141108212541-p1010860.jpg

Tres denique hexametri leguntur in chrismonis orbe, aliquanto obscuriores, doctrinam de trinitate continentes:

      Hanc in sculptura,   lector, sic noscere cura.
      P pater, A genitus,   duplex est Sp(iritu)s Almus.
      Hii tres iure quidem   dominus sunt unus et idem.

Litteras "P" et "A" in ipso chrismone invenire possumus; ergo de chrismone loqui videntur.  Hi versus interpretatio sunt chrismonis, secundum catholicam orthodoxiam.  Ambigitur "P", utrum intelligatur litteram "pe" latinam an "rho" graecam esse potius... Quis sciat?  

Per google iter faciens invenimus opinionum collectionem et aliam, et multas inveniremus, puto, si plus quaeremus.  Nonne dixi?  En novissimam.

Potest enim sic legi:

     P pater, A genitus duplex,   es(t) Spiritus Almus.

Sed mendum lapicidae, litteram t addentis prave, habendum est; et cur, insuper, illud "s" scripsit "es", "p" autem non "pe" scripsit?

Ceterum, si verbo "duplex" subintellegendum est "littera", quaenam littera?  Utrum "X" (id est littera graeca chi, in ipso chrismone)?

Equidem lectionem meam malo, nam ubi legeram "en", in hexametro superiore dextro, alii legunt "est".

08/11/2014 21:25 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Peñas de Herrera

20141116210247-p1020002.jpg

Saxa haec sunt in lumbo Montis Caii, inter Castellam et Aragoniam.  Silvis denuo cincta quibus diu caruerunt, antiquum est latronum latibulum et loca insidiatoribus opportuna, atque viatoribus metuenda utriusque regni.  Nomen quo vocitatur unde veniat?  Ex ferro forsan, quod tota scatet regio et celtiberorum arma fecit celebranda?

16/11/2014 21:02 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Rafalín

20141128203245-p1010994.jpg

Pauli equo male est: ileo laborat.  Raphaellus opem diu ferebat ad tigna ex silvis trahenda; sed nunc mala jacet valetudine.  Paulus e montibus Pyreneis domum attulit et curat velut filium.  Etiam, cum caballo colloquens, spondet illi non ultra labores sufferendos graviores, immo leviore officio ipsum domi mansurum.  Sed maesti sunt, equus et dominus...

28/11/2014 20:32 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris