Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Mayo de 2014.

Eureca

Novo praeditus ordinatro, velocissimo quidem (imprimis prae priori vitiato atque jam Plutonis aedes incolenti) et callidissimo (domino plus, sine dubio), at nihil intellegens de novo systemate, ut aiunt, operativo, duas jam horas conabar in hoc scribere blogo.  Quod tandem potui, et ago, gaudio laetitiaque exsultans!  Thersites exsultat et vobis salvere jubet!

Addo (laetus quod possim) imaginem toletanam (ibi nuper fui, nam est magna et perpulchra collectio pinacum Domenici Theotocopuli pictoris quem Graecum vocant).  Cres mortuus est mdcxivº, quadringentis ante annis.

24/05/2014 20:44 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Imago toletana

20140526153645-14iv11-092.jpg

Iterum imaginem apponere conor pulcherrimae porticus Toleti, in hospitale Taverae.

26/05/2014 15:36 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Coca

20140531090113-p1000604.jpg

Caucae natus est Theodosius, imperator primus huius nominis, anno cccxlv christi (hoc lapis quidam ait in oppido positus natali) ut scilicet Mediolani moreretur quinquaginta post annos.  Caucam numquam videramus, quod jam dicere non possumus sine mendacio.

Cauca locum occupat eminentem super flumen Eresmam, pulcherrimum situm ex quo cerni potest quantum aequoris cerealis parvum circumdat oppidum, vix hodie duorum milium incolarum.  Angustis viis spatiari placuit horas meridianas.

Est turris quaedam, quae procul artis mudecharis esse videtur, comminus autem sordes et opus caementicium demonstrat sese effectum ultimae tyrannidis hispanicae.

Est in postico aedium quarumdam (et viator aegre discernere partem assequitur) aedificium quoddam delirum, primo conspectu templum cathedrale mire deminutum, arctius, quantum potest, inspectum simplicem diceres acervum domesticarum tricarum.

Est lyceum pueris educandis cujus nomen, scilicet, Cauca est.  Album ad portam honores tribuit et Cervantes et Renato Goscinny auctoribus, quia et in Domino Quichote et in Asterige in Hispania uterque ad veterem Caucam alluserat.

Castellum Caucae plurimis interesse patet, quod deserto oppido tres conferti laophori (duo Japonicorum) horam aperiendi exspectabant.  Ex summo turris amplam conspicitur synopsin moenium et agrorum.  Inter urbis aedes apparebat minimum illum cathedrale nugarum compositum.  Opus est cuiusdam senis, dicit castelli dux, nuper rude donatus; morosus artifex nemini, ne magistratibus quidem urbis, dat ad domum suam aditus nec facultatem opus visendi suorum extremorum annorum...

31/05/2014 09:01 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris