Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Marzo de 2014.



Perfecto itinere

Inferna sunt ceteri.  Fortasse.  Ceteri, meditor, omnia nobis sunt: et inferna et paradisus.  Per ceteros sumus.  Album an nigrum sit, mihi certe et quae mala vexarint et quae bona fructus sim attulerunt ceteri.  Nihil queror: beatitudinis plus attulerunt quam maeroris.

Emeritus jam totum egi mensem.  Prorsum plerumque, ut semper, aspicio, sed non possum quin retro aliquando conspiciens novo ut ita dicam colore multa cernam.  Nam in itinere, dum erras nescio quo, totius imaginem viae vix capis.  Quam multo aliud itinere perfecto, cum viam respicere totam datur, omnis perambulata late conspicitur!

Praeterito mense, cum rude jam jam eram donaturus, parva veterum discipulorum manus lectiones postremas inopinate interrupit: quindecim aut viginti inter se juvenes diem dixerant et ex variis locis variaque deserentes munera vetus suum Institutum adierunt ad nos gratulandos nostrumque celebrandum exitum e professione.  Quam pulcherrima haec dies ultima!  Commotus fui usque ad lacrimas.

Qualis magister fui?  Professionem certe amavi semper, officio totum me dedi.  Quod autem necesse, sed non satis est ut bonus aestimeris.  Nemo bonus vel magnus est artifex sine civitate cui placeat, cui miraculo sit vel affectui.  Nemo auctor eminet sine concivium favore atque fomento.

Nunc paenitet me veteris cogitationis, quae saepe vexarat: nonne alium in locum potius migrandum esset ubi magis proficeres?  Quam inique!  Stulto mihi nuper hi discipuli demonstrarunt me, omni amoto dubio, ibi fuisse ubi esse oporteret.  Quid ultra?  Illi, prout optimi fuerunt discipuli, ex nobis compararunt optimum magistrum.

07/03/2014 22:20 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Iter februarium

Sex post hebdomades maxime gaudeo: paulatim novam instauro rationem temporis fruendi.  Necesse nobis fuit semper ut rota diei cujusque orbitam sequeretur praecedentis, id quod francogalli vocant routine et cui vocabulum frustra nunc conor invenire latinum.  Quem ad finem rutina?  Scilicet ut non raro rumpatur!

Non tale fuerat initium vacationis.  Bona consilia ceperam; at nullum secutus sum.  Intra duos menses (ita cogitaram) nihil certum agites: sine ut paulatim labor instruatur tuus: compara, sed minime festinanter, et in ordinem redige tabellas et scripta, ut aliquando edas per rete, si facultas datur aut in mentem venit; bibliothecam autem in aliud tempus relinques. Post duas hebdomades ne papyrum quidem tetigi, atque omnia illa ab conspectu abdidi atque indigeste condidi.  Contra bibliothecae novam parare dispositionem statim coepi, ipse miraculo mihi.  Nunc scire incipio ubi sint libri; toto mense haec domus fuit domus insani, plus tumultus quam domicilium.

Insuper, hoc in mentem venit quinto vel sexto die: quid nunc facere possis quod antea non posses?  Iter ad meridiem!  Non bis reputavi.  Sunt in provincia Baetica duae urbes inter se proximae et egregiae ambae renascenti arte, quas vocant Betulam et Beatiam (Úbeda et Baeza nomine hispano) et quarum videndarum tempus opportunum nunquam inveneram.  Ecce tempus: eo advolavi.

Malum!  Fortuna invisit mihi: simulac autocinetum conscendi coepit Oceanus seriem procellarm parare (cyclogenesis explosiva vocabatur ab telehorasicis sapientibus), quae omnes procellae in meum caput deoneratae sunt frigore et imbribus.

Nunc novam habeo causam cur nulli posthac me commitam itineri mense februario.

 seriem procellarm parare (cyclogenesis explosiva vocabatur ab telehorasicis sapientibus), quae omnes procellae in meum caput deoneratae sunt frigore et imbribus.

Nunc novam habeo causam cur nulli posthac me commitam itineri mense februario.

21/03/2014 21:53 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris