Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Junio de 2014.

Efficax terriculum

20140605201924-p1000538.jpg

Hoc tempore, cum tot homines probi in penuriam incidant maximam, dum alii minus probi, immo opprobria ipsa, infame lucrum faciant ex publica miseria, multo aliter intelligitur locus hic ex Schillers Praedonibus (1, 2):

"Conscientia!  A, scilicet, terriculum prohibere efficax passeres e cerasis!... Laudabilissima namque instituta ut stulti sub religione ac plebicula sub caliga maneat, quo callidiores homines oblectentur vita tanto magis otiosa.  Sine caerimonia, satis ridicula instituta!  Mihi quidem illa videntur saepta quibus cauti nostri rustici praecingunt arva, ne lepus invadat, ne unus quidem lepus!

"At pius dominus celeti habenas remittit et equo admisso messes calcat antiquas.  Miser lepus!  Sunt ei vere miserandae partes, cui nostro saeculo contigit esse leporem!"

Multi in Hispania, si non omnes, qui infima habent studia, illud norunt Espronceda carmen piraticum percelebre (immo solum est carmen quod hodie ediscant adulescentuli parva pars)... Vetus regimen considerantibus, manifesta est causa cur romanticis laudabiles visi essent piratae atque praedones; sed utrumque dubito, quin unus aut alter pueri et plus decem versibus ediscant, et qua de re in carmine agatur fere sapiant.

(In imagine, sacellum quod in postico domus construxit emeritus quidam Caucensis.)

05/06/2014 20:19 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Pavor

20140608195447-p1000697.jpg

Hodie dextram aspexi meam.  Manum vidi senis sexagenarii.

08/06/2014 19:54 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 6 comentarios.

De patrueli Toby et de hodierno relegendo

20140618231126-p1000645.jpg

Nescio an hac pagina pridem jam dixissem (nam saepe non satis mente discerno illa quae scripserim et illa quae relaturus eram), sed in bibliotheca pluteus quidam nobis servat nonnullos libros quos olim lectos jam jam, statim lectos, relegere voluissem.  Primum inter hos locum tenet Vita et opiniones Tristam Shandy equitis, quam fabulam tum, adhuc legens, illico volui atque novi me relecturum, cum per eam auctorem, Laurentium Sterne, funditus adamaverim.

Casu Vitam Shandy legi triginta annos natus, sexaginta relego; qua de re nonnulla et tempore et moribus apparent similia, multa diversa.  Hoc, e diversis, seligo: triginta ante annis difficillimum mihi quidem fuisset fabulam illam quaerere anglico sermone.  Nam eum sermonem tunc perpauci in Hispania callebant, cum eo quidem tempore coeperit lingua anglica cogere francogallicam inter Hispanos pueros referre pedem.  Contra, heri casu Life and Opinions domi invenio meae Mariae Ferrandez, quam ea de causa (et quia librum Sterne mihi commodat facilis, et mille aliis de rebus) plus etiam amo quam antea.

Sed eo maxime differunt tempora, quod omnibus patet: hoc idem rete, quo vos paginam hanc legitis, hanc aeque facultatem nobis praebet cunctis quidquid facillime vestigandi, uno, ut ita dicam, ictu oculi. Triginta ante annis nosse voluissem, ne dicam audire, Lillabullero, carmen illud quod sibilat, cum sollicitatur, patruelis Toby; non nego facultatem aliquam nobis tum fuisse, sed quo labore?  Hodie contra, ad aliam accedo sellam ac per ordinatrum, google favente, vix "Lillabull..." claviculando, ecce mille paginae, quadraginta notitiae, viginti psallentes vel canentes vel saltantes...  Etiam notulae reti inveniuntur facillime!

Sed maxime stupui cum certior id nuper fio, jam pridem carmen illud me nosse: nam haud breviter sonat in illa pellicula, Barry Lyndon, per quam auctorem, Stanislaum Kubrick, coepi funditus adamare.  Atque ejus fabulam, quam jam amavi statim visam, plus etiam amo quam antea.

A!  Mundus forsan nequaquam progreditur, at mihi quidem valide videtur!

Imaginem videtis Arévalo, oppidi perpulchrum quod facillime reti visere potestis!

18/06/2014 23:11 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris