Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Abril de 2014.

Voluptatibus districtus

20140410224438-20140401-105516.jpg

O quam dulce quod amicis desideremur!  Gratiam nostram meretur totam Nemo noster verbis suis suaviter evocantibus, ad nostra pensa commonefaciens.

Ecce ubi locorum --inter alios-- eram praeterito mense: in Oniensi monasterio, quod Hispanice vocatur eodem nomine Oña quo parvum et pulchrum oppidum apud flumen Ocam.

Ut imaginem vobis praebeam, aliquid elegantius quam verba haec, ecce hexametra in claustro inventa: Medio Aevo versari putabam, at Renascentem obeo lyram:

      Didacus et comitis fueram qui villicus olim
      solus in hoc maneo nullo comitante sepulchro.
      Et licet in duro scribantur marmore pauci,
      quos legis, hoc claustrum generoso est osse repletum.

Nomen poetae dicere sapuit juvenis quidam, qui templum et claustrum aperiebat et docte demonstrabat (quod incipit esse consuetudo in his pauperibus terris), sed vae mihi, oblitus sum.  Sed nonne elegantiora sunt epigrammata?

10/04/2014 22:43 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris