Facebook Twitter Google +1     Admin

Voluptatibus districtus

20140410224438-20140401-105516.jpg

O quam dulce quod amicis desideremur!  Gratiam nostram meretur totam Nemo noster verbis suis suaviter evocantibus, ad nostra pensa commonefaciens.

Ecce ubi locorum --inter alios-- eram praeterito mense: in Oniensi monasterio, quod Hispanice vocatur eodem nomine Oña quo parvum et pulchrum oppidum apud flumen Ocam.

Ut imaginem vobis praebeam, aliquid elegantius quam verba haec, ecce hexametra in claustro inventa: Medio Aevo versari putabam, at Renascentem obeo lyram:

      Didacus et comitis fueram qui villicus olim
      solus in hoc maneo nullo comitante sepulchro.
      Et licet in duro scribantur marmore pauci,
      quos legis, hoc claustrum generoso est osse repletum.

Nomen poetae dicere sapuit juvenis quidam, qui templum et claustrum aperiebat et docte demonstrabat (quod incipit esse consuetudo in his pauperibus terris), sed vae mihi, oblitus sum.  Sed nonne elegantiora sunt epigrammata?

10/04/2014 22:43 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



gravatar.comAutor: Sandra

In libro, quem infra a me appositum habes, legimus uirum illo in sepulchro conditum nomine Didacum López de Villacanes mortuum esse anno 1017 eodem quam eius dominus Sanctius García de Castilla. Etiam illo in libro leguntur uersus a te exscripti, sed quarta linea lectionem praebet prauam non solum ob sensum, sed etiam metri causa hanc: "... hoc claustrum generoso in osse repletum". Nam praepositionis uocalis IN breuis est in pede ubi opus sit uocali producta. Quippe in lapide uel potius in tabula uocalis 'E' sola inscripta esse uidetur, ubi est subintelligendum E(ST), nam E(X) esset inusitatum.

http://books.google.es/books?id=7Ht6xGW1mv0C&lpg=PA129-IA2&dq=%22osse%20repletum%22&hl=es&pg=PA129-IA2#v=onepage&q&f=false

Fecha: 13/04/2014 12:00.


Autor: Thersites

Gratias ago tibi, Sandra cara. Hodie, quarto et vigesimo maio die, quo filia major complet vigesimum et sextum annum, alius carus amicus domum affert novum ordinatrum, priore irreparabiliter vitiato. Nunc blogum 'administrare' non possum, certa de causa quam non duo verbis absolvere possem; num aliquando potero? Hoc dico: conabor; placet hac etiam via cum amicis colloquendi, et ultra colloqui temptabo.

Fecha: 24/05/2014 18:07.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris