Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Septiembre de 2013.

Quintum Romanum iter

20130903154039-13viii29-2241.jpg

Ecce ad pensa revertimur, certe refecti, postquam omiseramus confecti.  Qualis erit reditus?  Meliorem spero quam profectionem.

Valetisne, amici?  Id aveo maxime.

Ceterum, nuntium edere de me festino...  Quem enim ad finem itinera fiunt, nisi ut invidia rodantur amici?

Romae fuit Thersites vester, carissimi.  A! A! A!  Roma magna, Roma inmensa, Roma infinita.  Pulcherrima, sordida Roma.  Lucida urbs, eademque religionibus obruta.  Roma, incomparabilis Roma!

Nihil, tres tantum dies.  Atqui primum amphitheatrum Flavium intravimus.  Primumne?  Quod aio.  Non sunt mihi cordi munera aut permagna.  Codices malo quam feras, parva quam gravia.  Novies jam in Italiam iter feceramus, quincta autem erat Romae mansio nostra.  Tres dies, sed quam ditissimos!  Ambulavimus (plus minusve computavi) quattuor et quadraginta chiliometra tota urbe.  (Arithmeticus, ut videtur, regredior.)

Hoc addam, quasi Polycratis anulum jaciens, ne deorum invidia, insuper amicorum, oriatur.  Nam fur quidam, qui vultum scilicet Thersitae stupidum intellexit, eum exoneravit machina photographica, chartis creditoriis, schedulis, pillulis, clavibus, omnibus denique quae in theca conservari credebat.  Vix certior sum fraudis factus, cum in cetera incumbo mea: erant codices, perspicilla, chartae... non omnia amiseramus.

Non magna postremo fuerunt incommoda a fure illata.  Sed haec extitit maxima perturbatio: quod per duos tresve dies circumstantes omnes pessima suspicione, limis oculis intuebar.  Phy!

Sed, hebdomade effluxa, jam Thersitae vultus est denuo stolidi illius qui omnibus fidat.

03/09/2013 15:40 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Cochlea

20130905220245-13viii29-1237.jpg

Inter imagines mixtas quibus penitus sum deditus, ecce hanc facetam scalarum illarum quas Borromini creaverat aedibus Barberini.  Nonne lepida?

05/09/2013 22:02 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ars furandi

20130908222138-13viii29-1901.jpg

Commentarium lego amici Neminis atque intelligo me parum manifeste scripsisse.  Oportet ergo Romam purgare, cum Italia omni, omni suspicione et crimine.  Non Romae, non in Italia fraudem sum passus, sed in Francogallia, paulo post transitum Hispanicum limitem.

Narrans erubesco, sed artem aperiam furandi, quae omnibus innotuit nisi stolido Thersitae.  In loco eram viae quaestuariae, eorum ubi liquores suppeditantur autocineta ciendi, solus tunc, cum vir quidam appropinquans "Rota tua" ait "male est".  Descendo visurus et attonitus rotam posteriorem, ab illo indicatam, scrutor.  "Sed optime se habet".  "Regardez le pénu (sic), regardez-le bien", balbutit ille, pessima Francogallica lingua, jam jam abiens.  Cum nihil in rota appareret et vir in aliud autocinetum ascenderet atque proficisceretur, "Iste lusit me", cogitabam, "sed quomodo?  Ne filum meum tetigit!"

Tunc demum mea in autocineto perlustrans certior fio ereptum esse marsuppium.  Alius certe alterum ostiolum aperuerat simul atque ipse meum aperuissem.  Id cognovi postea et ex luce rubra ostiolum male clausum monenti, et cum astynomi furandi artem explicuissent, quae tribus desiderat viris, agitato Thersitae.

Ipse astynomus dixit furum nationem quandam fuisse europaeam orientalem.  Quid ad rem?  Forsan sit ita.

Casu erant mihi etiam tunc codices et perspicilla, et iter pergere potui.

08/09/2013 22:21 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris