Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Octubre de 2013.



Altera adulescentia

Tempus habeo climactericum.  Velut adulescens jam jam in munera atque labores adultae vitae invasurus, incerta habens omnia, simili modo rudem accipiendum parans incertus sum.

Sex mensibus nihil de re cogitabam.  Amici qui me norunt cessationem monebant antequam nova vigeret lex.  Coepi serio cogitare...  Paulatim cessandi laetitia convalescebat et eo aucta est ut jam sit firmum consilium egoque destinatus sim.

Sed habeo tempus climactericum...

27/10/2013 20:52 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris