Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Mayo de 2013.

Leo marcianus

20130506225622-13iv14-041.jpg

Quid accidit?  Tempus amitto velut harenam inter digitos.  Vix aciem verto, sex, septem fluxerunt dies.  Ecce dies quem 'cras' futurum nuper putabam.  Imaginem templi Vió monstrabo denique votum solvens.

Nam est intus, in apside, figura Christi Omnipotentis quem Tetramorphos comitatur vel evangelistarum animalia.  Ecce partem, leonem scilicet Marcianum.

Originalem non esse hanc picturam commonendum est, sed exemplar novissime depictum; illa prisca, pariete devulsa, in musaeo barbastrensi admiranda est.

06/05/2013 22:56 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Siberia

Pluit, pluit, pluit.  Omnia lacrimare videntur.  Qui mensis majus!  Mons Cajus nive est opertus ac si hibernus esset annus.  Heri grandine vexabatur hortus meus.  Vix olfacere possum jasmineos flores (quorum milia multa erumpebant nuper) cum imbribus sub tecto arcear.  Mane calefaciendum fuit triclinium...

Sed haec nihil sunt.  Pejora deplorare possim...

Age, Thersita.  Ista pejora tacenda sunt.  Alius, verum est, nigra bile confectus esset.  Laetare qui adeo stultus es ut nihil minus nubilo frui possis quam aprico.

Canis ille mentiebatur...!

Fac taceas!

19/05/2013 22:57 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Aporia

Celeriter consenescere nos hoc maxime compertum habemus, quod rariora in dies sint quae quotidie perficere possimus.  Avolant horae nobis imprudentibus.  Saepius et fusius hic scribere vellemus, sed hora haec deprehensit nos fessos, inanes, lecti blandi blandaeque lectionis cupidissimos.

Utrum plura olim valebamus agere, an plura agere videbamur tantum, penitiusque a nobismet falsi sumus?

Hoc denique liquet, haec subsiciva quamvis cara pensa senescere oblivione.

Melancholicus fierem, si melancholica esset nostra valetudo.  Nam dicax Thersites tacere luget, at non nimis luget.

Additur etiam quod magis atque magis in dies videor eadem atque trita scribere.  (Hoc re vera nescio: oportebat relegere; at se relegere ipsum maxime taedet!)

Quoquomodo sit, dicam aliquid quod mentem hos dies occupavit.  Nam mendax mentiri se aestimat, cum mentitur, nonne?  At, si longius vestigabimur, nonne in hoc ipso, quod mentitus sit, vera dixit?  Mendacium nonne est veritas mendacis?  Nonne tanto veracior fuit mendax quanto plus fallere conatus est?

Gratiae habendae sunt lassitudini, qua Thersites hoc puncti tacet.

26/05/2013 23:10 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris