Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Julio de 2013.

Lassus vale dicit

Amicis vale dicere volo Claudii domum proficiscens, Helvetiam visurus vel potius revisurus (aliquot ante annos mensem in deliciis cum filiabus degeram in alpium aviis illarum, casulae incola abiegnae quam ipse Claudius instauraverat gratioseque commodavit).

Non multos, puto, abero dies, sed amicos corde mecum geram reti paratos, quorum amore non minus fulcior atque gaudeo quam visibilium et, ut ita dicam, amplexabilium.

03/07/2013 20:02 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Hospitium helveticum

20130731213709-20130713-083841.jpg

Numquam placuit nobis sententia illa, esse genti cuique suum propriumque characterem ideoque facile esse ex natura cuiuslibet conjici ingenium moresque eius.  Hoc propterea majore recusabam ardore, quod molestissime fero illorum praesumptionem qui sensa consiliaque uniuscuiusque se posse divinare putent natura eius cognita.  Non dubito quin sint usus, mores, habitus nationum.  Quam abhorreo est homini individuo attributionem notarum publicarum.  Sintne ardentes Hispani?  Ardeant sane, quamquam non paucos noverim gelidos.  Stolidine sint belgae?  Tot stulti numerantur in Belgio quot Lutetiae Parisiorum, si verum est dictum hagiu illius pneumatos, infinitum talium esse numerum.

Quales sint helvetii nescio.  Sed mihi in Helvetia bonus est atque verus amicus.  Nam is pro me comitibusque, ad nobis gratam suae domi atque in patria parandam mansionem, parva ista sed mille incommoda adsumpsit quae nequaquam adsumpseris nisi bono atque vero amico delectando.  Quam amoenus domi apparatus!  Quam varios ad secessus nobis duxit!  Quot homines notu dignos convenimus!

In fabula, quam de bello hispaniensi civili scripserat, aiebat Hemingway, auctor valde amans, mea sententia, locorum communium, nescio quem acceptum esse ’hospitio vere hispanico’.  Nos certe accepti nuper fuimus hospitio vere helvetico.

Thersites autem, cui filia minor arcana patefecerat panhoramicorum photogrammatum, quotidie de machina lucis captandae pendens, vere japonicus est factus peregrinus.  Valete.

28/07/2013 21:52 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Conatus 1, sine imagine

Non possumus, nescio qua de causa, novam appendere notulam.  Hic est conatus

29/07/2013 15:39 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris