Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Febrero de 2013.



Baudelaire

Necesse est interdum consueta mittere, ignotas calcare semitas.  Quosdam etiam natura coegit haud similes manere sibi.

Aliquando, verum est, more legimus, puto, anaesthesico.  Unde coepit res?  A Huysmans, nisi fallor, a cuius Là-bas fecerat Buñuel olim scenarium (ut vocant Francogalli) quod in pelliculam non exire valuit (codicem Carmen, ipsa editrix, nobis dono dedit).  Non, primum legeram Au rebours.  A, ille Des Esseintes, magnus caper, maximus frutex!

Ex alia in aliam fabulam, jucundum fecimus iter per Decadentismum (Francogallicus hodie factus videor).  Hoc imprimis Huysmans suppeditavit: scio nunc penitius cur adeo me taedeat auctorum illorum vel pictorum, Moreau, Redon, Proust.  (Hunc nescio an postremo serio salvere jubeam.)

Operae pretium fuit, in patrem incidimus splenis et Decadentismi, quod relegere semper placuit.  Meministisne fuisse inter flores illos malignos carmen totum latinum, Franciscae meae laudes?

   Novis te cantabo chordis,
   o novelletum quod ludis
   in solitudine cordis.

   Esto sertis implicata,
   o femina delicata
   per quam solvuntur peccata!

Versus nonnullos perscripsi atque ad amicam misi Franciscam.  Risit: Sed interpretandi tibi sunt!

   Piscina plena virtutis,
   fons aeternae juventutis,
   labris vocem redde mutis!

   Quod erat spurcum cremasti,
   quod rudius, exaequasti,
   quod debile, confirmasti.

Nonne audiri diceres sequentiam illam Diei irae?  Huysmans in hoc consentio, demonomaniam esse negotium credentium.  At Baudelaire malo; nam sentio eum multo jucundiorem:

   Meos circa lumbos mica,
   o castitatis lorica
   aqua tincta seraphica!

   Patera gemmis corusca,
   panis salsus, mollis esca,
   divinum vinum, Francisca!

Hunc ultimum intellexi, aiebat Francisca, micantibus oculis.

12/02/2013 23:41 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Acín de la Garcipollera

20130228232624-13ii15-008.jpg

In valle Cepullaria (ab indigenis Garcipollera vocato), inter arboribus ruinae conduntur vetusti templi Sancti Johannis quod viculo fuit Acin, et cuius viculi unum est derelictum.  Ad Sanctam Mariam pergere cupiebamus, sed nivis abundantia, et rivus, nimium rapidus ex nivibus factus, impediebat.

28/02/2013 23:26 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris