Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Enero de 2013.



Versus urbani

Hos dies, quia placuit, Larkin carmen interpretabar (vel interpretari mihi visus sum).  Cum hoc sit otiorum speculum meorum, opusculum appono, ne nihil tot dies me fecisse putet aliquis. Interpreti ignoscant Philippus Larkin et qui legatis!

Ego et uxor quosdam invitavimus babaecalos
eorumque nostrumque tempus ad terendum.  Forsan
adesse placebit?
  Abi dierecte, amice.
Ultima est hora diei.  Foculus
anhelat arboresque vacillant in crepusculo.
Ergo Care Warlock-Williams: valde doleo
    
Mirum quantae molis sit solum manere.
Dimidiam possem, si vellem, vitam agere
cum vini poculo xerensis, cernuus
ad stupidum, eum auscultans blaterare
qui Ave! legit usquequaque.
Dulce computa quod fluxit otium
     in abyssum praeceps, attentus tantum
ad facies et fuscinulas, nec sub candela
ad vocem ventorum intentus vel contemplaturus
quam macra luna fiat usque ad in aere
punctam gracillimam.
Vita una, et quam penitus didicimus
     Omnis solitudo sordida.  Nullus huius saeculi
monacho credit pannoso cum ferculo
ad deum alloquenti (ipsum etiam absentem);
magna est cupido ab ceteris amari, quod sibi vult
officiorum aliqua vicissitudo.
Virtus socialis est.  Haec officia, nonne ludus videtur
     benefaciendi, sicut ad missam adire?
Res fastidiosa, quam non probe agimus
(de stulta re quercum interrogare),
conivere conantes, num quia quiqui crudeliter
quod oportebat monstrat?
Subtile nimis.  Etiam decentius.  In malam crucem!
   Juvenum tantum est libere solos esse.
Tempus sodalis quaerendi brevius fit
et ad candelam sedere nobis
non pacem affert sed alia.
Ultra lucem labor et excidium
murmurant: Care Warlock-Williams: summo gaudio

13/01/2013 22:43 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Liesa

20130127214647-13i26-026.jpg

Splendidissimo saturni die imbrium expertes regionem praepyrenaicam peragravimus, ambulationem incipientes ex hoc parvo vico quem imago mostrat, et usque ad templum romanicum pervenientes Sancti Michaelis Faucium vel de Foces (quod exstructum ferunt anno 1249 et caput fuisse celebris monasterii ordinis Hospitalis); pedes deinde ad Ibiecam contulerunt nos et, reditu quasi peracto, Liesam spectavimus ex sacello Sanctae Mariae (eiusdem saeculi atque templum Michaelis), ex quo imago capta est.

Non dies, non sol, non vicorum atque montium viridis pulchritudo magis juvit quam filiae cogitata sodalitas.  Sex vel octo chiliometra percurrimus soli (ne unus quidem homo est obvius factus, nisi Ibiecae muliercula ex fenestra semiaperta nos occulte cernens, quae resalutavit postquam salvere jussissemus); soli, beatissime, quasi contubernales spatiati sumus sermonem trahentes placidum, jucundum, fidum.

Quid ultra est optandum?

27/01/2013 21:46 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris