Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Abril de 2013.



Iterum pensum

20130423231328-13iv14-103.jpg

Finitum volo hoc longum divortium ab computatro et omnibus retis universi gloriis.  Horum taedebat, credo.  Sed scribere oportet: aliter nihil discemus.

Quid garrieram novissime?  Homo vult loqui, sperat se eloqui, vix valet circumloqui.  Maneat infinitum, ne plus teramus temporis.

Quod maxime redeunti placuit: multa posse legi amicorum, inter quae Pastricis diu taciturni, Sandrae Anticariae versatae et feliciter constantis, Neminis Oudenos Cortesii gesta perlustrantis (hos dies nos Prescott legebamus Historia Peruviae captae), tot novorum et doctissimorum amicorum per rete scribentium!  Quam laetitiam abstulit schola, reddidit rete.

Imaginem appono Pyrenaeam ineuntis aprilis.  Saxum quod ad dexteram videtur manum 'Peña Montañesa' vel Saxum Montanum est; longe conspicitur 'Monte Perdido' vel Mons Perditus.

23/04/2013 23:13 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Vio

20130428223813-13iv14-055.jpg

Aliam imaginem hic addimus montium qui photogrammate priore conspiciebantur, comminus nunc, ex parvulo vico captam cui nomen est Vió.  Die vergenti, templum viculi vix cernitur, ovibus circuitum (quam placidus fuerat vesper!).  Saxum, quod ab sinistra manu turrem tangit templi, La Estiva (stiva scilicet), nisi fallor, vocatur; ab dextra manu ipsius turris, Mons Perditus apparet nive opertus; deinde Saxum Añisclo pari altitudine, et aliquanto demissior et planior Apex Undarum.

Sunt in hoc templo nonnullae picturae; cras dabo.

28/04/2013 22:38 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris