Blogia
Thersites

Ars furandi

Ars furandi

Commentarium lego amici Neminis atque intelligo me parum manifeste scripsisse.  Oportet ergo Romam purgare, cum Italia omni, omni suspicione et crimine.  Non Romae, non in Italia fraudem sum passus, sed in Francogallia, paulo post transitum Hispanicum limitem.

Narrans erubesco, sed artem aperiam furandi, quae omnibus innotuit nisi stolido Thersitae.  In loco eram viae quaestuariae, eorum ubi liquores suppeditantur autocineta ciendi, solus tunc, cum vir quidam appropinquans "Rota tua" ait "male est".  Descendo visurus et attonitus rotam posteriorem, ab illo indicatam, scrutor.  "Sed optime se habet".  "Regardez le pénu (sic), regardez-le bien", balbutit ille, pessima Francogallica lingua, jam jam abiens.  Cum nihil in rota appareret et vir in aliud autocinetum ascenderet atque proficisceretur, "Iste lusit me", cogitabam, "sed quomodo?  Ne filum meum tetigit!"

Tunc demum mea in autocineto perlustrans certior fio ereptum esse marsuppium.  Alius certe alterum ostiolum aperuerat simul atque ipse meum aperuissem.  Id cognovi postea et ex luce rubra ostiolum male clausum monenti, et cum astynomi furandi artem explicuissent, quae tribus desiderat viris, agitato Thersitae.

Ipse astynomus dixit furum nationem quandam fuisse europaeam orientalem.  Quid ad rem?  Forsan sit ita.

Casu erant mihi etiam tunc codices et perspicilla, et iter pergere potui.

3 comentarios

Ludovicus -

Ars furandi:

http://www.youtube.com/watch?v=iOcDjUrjJVA

Valeas, amice. Ludovicus

Thersites -

Haec est defixio, cetera tricae, optime Nemo!

Nemo Oudeis -

In rotam affigantur fures tres et trifures! qui ausi sint optimum Thersiten privare marsupio, pecunia, pace atque honesto otio bene merito! Quos persequantur inexorabiles indagatores Gallici tamquam canes venatici, donec fraude furtoque sceleratos omnes in catenis compedibus vinculis teneantur et in insula Diaboli relegantur, ubi clementiam mendacibus linguis mortiferos orent culices!