Blogia
Thersites

Hospitium helveticum

Hospitium helveticum

Numquam placuit nobis sententia illa, esse genti cuique suum propriumque characterem ideoque facile esse ex natura cuiuslibet conjici ingenium moresque eius.  Hoc propterea majore recusabam ardore, quod molestissime fero illorum praesumptionem qui sensa consiliaque uniuscuiusque se posse divinare putent natura eius cognita.  Non dubito quin sint usus, mores, habitus nationum.  Quam abhorreo est homini individuo attributionem notarum publicarum.  Sintne ardentes Hispani?  Ardeant sane, quamquam non paucos noverim gelidos.  Stolidine sint belgae?  Tot stulti numerantur in Belgio quot Lutetiae Parisiorum, si verum est dictum hagiu illius pneumatos, infinitum talium esse numerum.

Quales sint helvetii nescio.  Sed mihi in Helvetia bonus est atque verus amicus.  Nam is pro me comitibusque, ad nobis gratam suae domi atque in patria parandam mansionem, parva ista sed mille incommoda adsumpsit quae nequaquam adsumpseris nisi bono atque vero amico delectando.  Quam amoenus domi apparatus!  Quam varios ad secessus nobis duxit!  Quot homines notu dignos convenimus!

In fabula, quam de bello hispaniensi civili scripserat, aiebat Hemingway, auctor valde amans, mea sententia, locorum communium, nescio quem acceptum esse ’hospitio vere hispanico’.  Nos certe accepti nuper fuimus hospitio vere helvetico.

Thersites autem, cui filia minor arcana patefecerat panhoramicorum photogrammatum, quotidie de machina lucis captandae pendens, vere japonicus est factus peregrinus.  Valete.

0 comentarios