Facebook Twitter Google +1     Admin

Lassus vale dicit

Amicis vale dicere volo Claudii domum proficiscens, Helvetiam visurus vel potius revisurus (aliquot ante annos mensem in deliciis cum filiabus degeram in alpium aviis illarum, casulae incola abiegnae quam ipse Claudius instauraverat gratioseque commodavit).

Non multos, puto, abero dies, sed amicos corde mecum geram reti paratos, quorum amore non minus fulcior atque gaudeo quam visibilium et, ut ita dicam, amplexabilium.

03/07/2013 20:02 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.comAutor: Sandra

Bene ambula et redambula.

Fecha: 04/07/2013 01:03.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Ferias tibi exopto iucundas!

Fecha: 04/07/2013 19:09.


Autor: Thersites

Non possum novam appendere notulam. Nescio cur. Hic est conatus saltem respondendi gratiasque amicis agendi toto corde.

Fecha: 29/07/2013 15:43.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris