Facebook Twitter Google +1     Admin

Lectio jucunda atque minus

Iam plus minusve viginti probationes restant nobis legenda, corrigenda, aestimanda.  Nihil taediosius est nobis in universitate rerum.  Saepe illud venit in mentem, nunc luere nos culpas quas pigri discipuli cumulavimus parum ac neglegenter studendo.  In diebus talibus, qualis est hic, cupido nos urget, quae jam pueri patiebamur, omnia scholaria per fenestram in viam ejeciendi atque suaviter et pacifice cum libro jacere, ceterorum obliti cunctorum.

"Si verbum est unisyllabum, proparoxitonum est".  O di boni!

᾿Ες κόρακας.  Omnia per fenestra.  Ad carum Marcum Twain regredior.  Mane (limpidum fuit caelum universum, suavis aer flabat, non nimis calidus) jucundum finiebam opus q.t. The Innocents Abroad vel (nisi fallor) Innocentes peregrini, et hanc pulcherrimam periodum inveniebam de Palaestina:

"Cinerei lacerti, illi ruinae, sepulcrorum vastorumque heredes, inter saxa labebantur vel immoti apricabantur.  Ubi triumphus dominatus est, ceciditque; ubi splenduit gloria, atque exstincta est; ubi forma habitavit, nunc extenuata; ubi fuit laetitia atque nunc est maestitia; ubi luxus fuit, et nunc mors imminet et silentium, serpenti huic est domicilium, humanam vanitatem deridenti.  Ejus pelli color est cineris, nam cinis spem significat amissam, vota cassa, sepultos amores.  Si loqui posset, haec diceret: ’Templa aedificate, ego potiar cum eruentur; aedes erigite, dominus fiam; imperia pangite, heres instituar; formosa vestra sepellite, vermes videbo laborantes, et tu, qui istic stas, ethica dicens de me, repam denique super cadaver tuum’ ".

Gaudeo quod multa opera Twain in bibliopoliis reperio.  Haec sunt bona aniversarii temporis.

16/06/2013 22:58 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris