Facebook Twitter Google +1     Admin

Aporia

Celeriter consenescere nos hoc maxime compertum habemus, quod rariora in dies sint quae quotidie perficere possimus.  Avolant horae nobis imprudentibus.  Saepius et fusius hic scribere vellemus, sed hora haec deprehensit nos fessos, inanes, lecti blandi blandaeque lectionis cupidissimos.

Utrum plura olim valebamus agere, an plura agere videbamur tantum, penitiusque a nobismet falsi sumus?

Hoc denique liquet, haec subsiciva quamvis cara pensa senescere oblivione.

Melancholicus fierem, si melancholica esset nostra valetudo.  Nam dicax Thersites tacere luget, at non nimis luget.

Additur etiam quod magis atque magis in dies videor eadem atque trita scribere.  (Hoc re vera nescio: oportebat relegere; at se relegere ipsum maxime taedet!)

Quoquomodo sit, dicam aliquid quod mentem hos dies occupavit.  Nam mendax mentiri se aestimat, cum mentitur, nonne?  At, si longius vestigabimur, nonne in hoc ipso, quod mentitus sit, vera dixit?  Mendacium nonne est veritas mendacis?  Nonne tanto veracior fuit mendax quanto plus fallere conatus est?

Gratiae habendae sunt lassitudini, qua Thersites hoc puncti tacet.

26/05/2013 23:10 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Quae scribis Latine nunc, cum pauci Latine scribunt, haud trita videntur. Mendacia praecipue placent, quia nulla fabula iucunda nisi mendaciis referta legitur, et omnis auctor mendax, ut docuerunt antiqui, qui dixerunt πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοὶ et ἴσκε ψεύδεα πολλὰ λέγων ἐτύμοισιν ὁμοῖα, nec dissimile leguntur hodie apud Borges et Eco. Ut plura mendacia ex te et saepius audiam, semper mihi est in votis.

Fecha: 27/05/2013 05:06.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris