Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Septiembre de 2012.

Annus novus

20120902171033-12i4-353.jpg

Imminenti nunc anno scholari nova teneor cogitatione, nonne sit potius, cum ab peritis latinitatis tantum legar et qui plerumque doceant, hanc mihi tam caram amittere consuetudinem quodcumque in buccam venerit garriendi, atque res resecare tractandas deque solis his scribere quae latinum profitentibus utiles esse possint.

Quot haec legant nescio, nec scire cupio; homines bonos spero.  Sed maxima eorum pars quos noverim (familiaribus omissis necessariisque qui amicitia plerumque legunt, plus photogrammata inspicientes quam cetera emensi taedia) latinum profitentur sermonem.

Hos numquid docere possum?  Nihil certe.  Sed cum hi qui latinum doceant etiam futuros doceant docentes, non absonum sit fortasse expertum loqui et paucos errores meos exhibere.  Paucos dico quia paucos novi.  Utinam cunctos scirem!  Sed ignorantissimo cuique satis sit mendorum minimam nosse partem.

Vos enim corrigere me non vultis, nonne?  Ita puto, nisi succenseat aliquis... Dixit amicus quidam quem via nuper obtulit:  ’Aliquando tua lego, non ibi sunt multa menda...’

Ecce photogramma romanum, ad amicos necessarios familiares...  Tiberis, pons, mense januario proximo... Cum Romam ire non possim pede, animo ibo; ita vero.

02/09/2012 17:10 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Etiam de erroribus

Relego quod nudius quartus scripsi.  Paucos errores dixi, in votis erat dicere ’errores dignos qui publice referantur’.  Nam ea menda in quae pueri quotidie incidant, in quae nosmet ipsi minus forsan quotidie incidamus, quid nostra refert depromere?  Quis non millies audiit ’passerum’ pro ’passerem’, ’secavi’ pro ’secui’, vel ’multibus’ pro ’multis’?

Quinque sexve abhinc annis gregem latine per rete scribentium intravi: quisquis ibi scriberet, ex parte qualibet totius orbis, pangere solebat aliquot lineas, cursim persaepe.  Menda scilicet fiebant nonnulla.  Mendorum regulam quandam tum visus sum perspicere; anglici exempli gratia corrumpebant paucorum genera verborum, sed prave aliquando subjunctivo modo utebantur, vel potius uti omittebant; hispanici autem genus certorum tantum verborum corrumpere solebamus, sicut grex vel paries quorum genus nostro sermone immutatum est (verbo enim rete adjectivum femininum non semel nosmet conjunximus, nescio an semper emendarimus).  Sermoni cuique sui sunt soloecismi latini.

---

Hoc resumo triduo post.  Circunloquiis omissis ad errorem meum recta pergo qui hanc notulam suscitaverat.

Cum jam penitus certus essem atque paratus vivum coram discipulis sermonem adhibere (ita scilicet errorem correcturus priorem in docendo), in novum incido.  Nam latine de re qualibet conabar dicere, praeter de latino ipso.  Cum de sermone opportunum ducebam aliquid notare vel declinationis vel syntaxis, tunc hispanica usus latinam deponebam linguam.  Sic difficilius imprimis erat de iis rebus colloqui quae frequentissimae se magistris et discipulis offerunt.

Cur tam stulte agebam, vel potius cur tam diu de stulte agendo caecus fui?

De hoc persaepe cogitavi.  Primum, certe, habitu haeres.  Magnae molis est mores mutare, mihi saltem dificillimum fuit vias relinquere notissimas, atque hodie etiam eas libenter percurro cum requiescere necesse est.  Consuetudo difficile mutatur.

Deinde, parum grammaticos legeram, et vocabula plerumque ignorabam ad analysin morphologicam adhibenda (et adhuc magna ex parte ignoro).  Quod facile refugi obstaculum verbis utendo novis vel, non sine quadam impudentia, Graecis quibus etiam nunc utimur: quod nuper in ’analysi morphologica’ feci.

Sed hanc maxime fuisse causam erroris repperi: quod insciens conabar de morphologia atque syntaxi minime loqui.  Cum tot discipulos coram habes qui flocci faciunt...  Sed de hac re alibi.  Hic etiam error est, puto: pessimis indulgere non modo bonis nocuit, sed ipsi mali nihil proficiunt.

09/09/2012 22:21 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


De declinanti latinitate... et graecitate

Nuperrime per radiophonium auvidi.  Loquitur philosophus publicus (fuit, puto, saturni die proximo):  --’Nostalgia’ e Graeco provenit sermone, id est, ex ’nostos’, qui significat ’reditus’, et ex ’algios’ [sic] quod sibi vult ’morbus’ [sic]; nostalgia enim est ’morbus impotentis domum redeundi’.

Herniose!  Propina tibi analgesicum et sanabis.

11/09/2012 16:22 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Morate

20120913194146-12ix12-009.jpg

Siccitas Baccho favet.  Jam quarto mense ne guttam quidem pluit, sed vinea domi autumno quoque vegetior, uvae dulcissimae sunt, maturae jam sunt idibus septembribus: mense prius quam ceteris annis.  Id plane scio, nam jus duobus expressum racemis jam bibi.  Haec uva nostra regione ’morate’ vocatur.

13/09/2012 19:41 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ploranda lectio

Librum tandem claudo, quietis, indutiarum cupidus.  Sunt lectiones quibus major dolorum quam gaudii proventus fit.  Paul Preston, El holocausto español.  Cur comparavi?  Nescio, nam nihil radicitus novi exspectabam.  Sed operae pretium est, nam inventa ac vestigata novissimorum annorum colligit.  Nihilominus eum perlegere pejus est quam genuinos ad vivum evelli: abyssum percurrere stultitiae et crudelitatis illorum praetorianorum qui bellicam taedam accederunt, ceterorumque omnium qui cibum igni paraverant attuleruntque.

Hispanum gerere nomen denique pudet, vel puduisset, nisi omnes pariter heredes essemus facinorum cunctorum prioris aevi.  Nos, nosmet, et vitam libertati sacrificavimus, et navigia nos ad Americam gubernavimus servorum plena.

Sed vae nobis, quam atrox bellum!

17/09/2012 21:16 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Delphica tridentina

20120922185543-gnothicles.jpg

Mense augusto praeterito aliquot horas dedi veteris quaerendis pelliculis photographicis...  Meministisne?  Non ita multis ante annis volumina pelliculae photographicae emenda erant nobis, quae volumina, in machinam primum ingesta imaginibus captandis, deinde in officina propria vel aliena ante ’revelanda’ erant quam imagines in chartam transferrentur...  Tum demum videbamus bonine essent exitus nobis necne...  Illo tempore ex itinere reversi sexaginta vel octoginta photogrammata afferebamus; nunc captis sexcentis redis, peioribus jam deletis, omnibus visis et, o miraculum, quae per hoc rete statim possis communicare omnibus amicis urbique orbique cuncto!

Hac igitur aestate veteras pelliculas exquisivi, ad photogrammata nonnulla in modum digitalem transferenda.  Maxima eorum pars homines erant in photogrammate; e minima parte hoc nunc vobis offero, cum multum mihi placeat jocus hic episcopi Bernardi Clesii.

23/09/2012 20:49 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Iterum de errando (discitur)

Resistimus adhuc, post primos, et aliquanto anhelos, scholasticos dies!  Conabor haec non diu interrumpi.

Memineram nunc de errore anni praeteriti, stulto certe (omnes errores stulti nobis visi sunt postquam agnovimus) at ob optimum consilium.

Grex erat minusculus: quinque tantum discipuli.  Non autem exquisitissimi: timebam ut omnia penitus intellegerent.  De dativo possessivo hoc decrevi: a sententiis simplicissimis incipiamus, quibus alte in animos impressis, ad maiora atque implicatiora poterimus audere.  Sint ergo initio in ore duo tantum dativi: mihi, tibi.  Intelligant omnes primo eandem esse vim sententiae ’est mihi liber’ atque ’habeo librum’.  Facile, nonne?

Ita coepimus talia dicere (fuit, nisi fallor, ineunte novembri): ’Est mihi liber’, ’Nonne hoc est tibi pulpitum?’, ’Unus tantum frater est mihi’... cetera.

Aliquot post hebdomades, cum jam in eorum animos inustum satis illud sententiarum genus ratus fui (nova interim accedebant sermoni: praeteritum imperfectum, quaestio quo?, cetera), sententiam possessivam ad ceteros dativos adhibendam putavi, nobis, vobis, puero, puellis...  Tunc has sententias discipuli mei profundebant:

’Nobis est mihi bonus magister’, ’Urbi est tibi flumen parvum’, ’Quot sunt mihi anni Alexandro?’

O di immortales!  ’Mihi’ atque ’tibi’ intus et in cute!  Duo discipuli illa ’mihi’ ’tibi’que de sententiis possessivis non amovebant exeunte etiam curriculo scholari...

Erravi certe; ceterum non fuit grex maxime egregius...

30/09/2012 21:47 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris