Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Noviembre de 2012.

Theatrum

Natura locorum omnibus se coloribus ostenditur imbre peracto, triumphante sole.  Telluris faciem contemplor, torrentibus trajectam, passim viridantibus agris quasi non medius esset autumnus, sed ver primum ingrederetur.  Populetum autem luteis jam foliis splendet.  Formam naturae augustam infitiare quis posset?  Haec omnia pulcherrima sunt.

Quid ergo?  Cur tam mutae res universae?  Memini cum essem puer his ardere spectaculis, uno videri pulmone cum natura spirare.  Nunc contra, rugas mundi aspiciendo, valles ruinasque montis, alterum senem videor aspicere, vel ne senem quidem, sed temporis ipsius vetustatem, multis laboribus deficientis et lassi.  Ita in fabellis puerilibus personae quaedam sua quisque membra deformia labore monstrabant, sartor dentem videlicet tritum ob filum secandum, vel pollicem anus obtusum lanam ducendo.  Vento et aquis regio efficta est, velut homo aetate et laboribus.  Foras aspicere non assequor.

Die fugiente tinctae sunt nubes igneo solis fulgore.  Crepusculis horum anni temporum nihil formosius, nihil tristius.

Lente surgo, nam ad cenam exspector.  Sed nihil propero, nihil curo.  Deessem, credo, si possem sine dedecore vel nemine laeso.  Quae inertia!  Puero, puto, natura, viro res publica, sibi spectaculo senex.

04/11/2012 22:02 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Matrimonium

Hispanum tribunal quod vocatur Constitutionale decrevit hodie (decrevit tandem, aliquot annis morae) legitimum esse matrimonium dictum homosexuale sive domos amore institutas viri ad virum vel feminae ad feminam.  De quo ego laetor et gaudeo pro amicis amicabusque quibus decretum securitatem affert, tollit haesitationes cordis mentisque discordias.

06/11/2012 21:17 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Tabula Novaliensis

20121110091326-broncenovallas.jpg

Nuper inventa est circa oppidum Novalia (vel Novallas vernaculo vocabulo) haec tabula aenea, portio re vera aeneae tabulae (aliquis enim resecans usus olim est ea), de qua primus nuntius publice fiebat aestate proxima.  Hoc anno inventam dicunt alii, alii tribus annis: ridicule hae res tam clandestino plerumque fiunt.  Sed amicus Caesaraugustanae universitatis hoc ad me photogramma mittit quod nunc lectori offero.

Ecce quod in hac tabula primo conatu legam: QUENDI.ANDO.BEDAM.DV.CASCA / CAS.TERGAS.DOIBIM.ODAS.PVB(L)I / S.IIS.DUNDOM.LITANOM.PVB(L)IC / AS(II) (E)CQUE.S.VAMVS.LITANAM / M.AVDINTVM.ODAS.PVBLICVS / (B)EDAS.MEDOM.CONTREBAC / SCABINI SAM.BEDA. / DERNV / TAMCA / PVB

Nihil intelligo.  Etiam nihil intelligere videntur qui de tabula publice sunt loquuti: decreverunt hi sermonem esse praeromanum, quod nominant, id est celtiberum vel quid simile.  Agnosci possunt nonnulla vocabula, sicut 'Casca...', initium fortasse 'Cascanti'; vel 'litanom', forsan genetivus pluralis (videas infra 'litanam') sicut 'audintum'; imprimis 'Contrebac-' (non longe abest Contrebia Leucade, vulgo Inestrillas).  Brevi, prorsus nihil.

Maxime novum illud est, quod ad litteram S addita est (haud satis hoc photogrammate videtur) virgula inferiore in parte, primus (aiunt) conatus aptandi abecedarii romani ad sonum vernaculum.  Non mihi liquet num novitas sit toto latino orbe an in hac tantum regione quam nunc Aragoniam vocamus.

Num sermo celtiberus aliquando intellegetur?  Ecce gradulus.

10/11/2012 09:13 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Abecedarium

20121126223115-7v5-039.jpg

In musaeo Tutelanae cathedralis hoc est fragmen testaceum ubi quidam excripsit seriem litterarum: has discere denuo necesse est mihi scribere obliviscenti.

26/11/2012 22:31 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris