Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Junio de 2012.

David Copperfield

Sicut dapem quam juxta nos gustat conviva, ita libros appetimus quos amicus legit.  Cum hoc anno bis centenario duae simul amicae fabulas legant Caroli Dickens, vacuum nanctus spatium inter alias lectiones, ex altera rogavi commodaret vitam David Copperfield post multos annos relegendam.  Hanc enim, nec non alias dickensianas fabulas legeram --omnes dicerem, vel certe omnes quae in manus tunc incidissent-- admodum puer tredecim quindecimve annorum.

Sed cum in manibus habuerim hanc novam interpretationem fabulae, in plus quam mille et centum paginas productam, certior sum factus non integram fabulam tunc legisse nos, sed epitomen quandam.  Nam liber ille (ubi nunc sit?  Eum hodie videre videor quasi nuper in loculum deposuissem) non erat tam onustus --ducentae erant illi paginae--, tegimento duro, cum camisia polychroma in qua depictus erat parvus David veste dilaniata et capillis vento sparsis, atque, post puerum, anus rigida et sicca tanquam hastile scoparum, amita scilicet Betsie Trotwood, cujus severus vultus tenerum recondebat cor...  In camisia etiam nuntiabatur: ’cum ducentis et quinquaginta imaginibus’; nam legere poteras librum vel per litteras communes vel per nubeculata quae inveniebas in quinta quoque pagina.

Quae mirabilis potentia est cerebro puerili!  Omnes personas hodie recolo quasi affines atque necessarios: fidelem Peggotty, bellum Steerforth, miseram Aemiliam (credo me non satis tunc intellexisse cur tam misera esset), pisculentum Heep...  Senex contra dum fabulam novam lego vix teneo memoria personarum nomina...

Etiam memineram non paucorum illius libelli locorum.  In primis frigidorum verborum crudelis Murdstone ad finem tertii capituli:  ¡Repórtate, Clara!  (Hoc verbum --reportarse--, quo usus ille est interpres, insolens nunc est, saltem in Hispania --per rete invenio Anglice verbum adhibuisse Dickens control--, tum visum est mihi acrimoniae cumulus.)  Verba teneo quoque taciti aurigae: Barkis quiere (Barkis is willin’).  Et semper, semper ratus sum nautas plerumque mori minuente aestu...

10/06/2012 22:39 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Legendi voluptas vel labor

In Neminis verbis non possum quin rideam: tam vera sunt quam jucunda.  Ad dictum meum (aliud est puerum, aliud senem legere) Neminis dictum addendum: aliud est ultro, aliud jussu legere alterius.  Sed de invite legendo disserere nequeo, cum (dum scribebam aperiebatur res) numquam coactus legere memini, quoad praeteritum tempus complecti valeo.

Omitto certe quasdam scholares disciplinas, quarum lectionem vix tolerare potui, in quibus nunc quae ’geographia humana’ appellabatur venit in mentem: taeduit me semper illorum, quae minime humana mihi viderentur, multitudinis caprarum in Appennino, quot milia doliorum sulphati ferrici suppeditasset Caledonia, qualis esset aetatum pyramis civitatibus saeculi decimi et noni.  Si minus expertus sum, certe per alios comperi inanitatem coercendi ad lectionem: quot discipulos cognovi qui oderant, cum legissent coacti, gemmas illas litterarum, Celestina vel Quijote!

Aliud nunc recordor, tempus quo durum officium fungebar scripta corrigendi in domo quadam editrice, cum adsuetudine dandi oculos ad menda omnis ferme legendi voluptas in tempus adempta est.

Sed ad aetatem lectoris redeo.  Ex illa incredibili casuum summa (quibus Nemini uno commixti sanguine omnes Angli viderentur) ne unum quidem stupui puer: ad fortunas personarum attentus, ex naso trahebar quacumque auctori placeret.  Contra, cum, aetate multo provectiore, legerem Les Misérables Victoris Hugo, vix tolerare potui fasciculum coitionum quae sunt fabulae fundamentum.

---

Hactenus scripseram.  Hos dies ex altero genu laboravi.  Hodie non salio, sed melius est mihi.

30/06/2012 23:11 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris