Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Julio de 2012.



Fuga

20120725212616-12vii14-127.jpg

Confugiendi cupidissimi --nunquam memini tam fugiendi fuisse cupidos quam mense junio praeterito--, vix lege fas fuit, ad ultimam Thulem contulimus nos.  Non re vera ad ultimam Thulem; sed satis est, mihi saltem, quamvis ducenta tantum chiliometra recedas, iis longe abesse quae quotidie ageres, conareris, disputaveris, cuncta denique quorum te jam taedebat.

Nec itinera magna nec lautissima palatia opus sunt mihi: currus (sed hic non parvus est luxus), duo libri et quattuor graphia.  Et porro viam!

Si cito regressus sum, causa est quod multum diffidebam currui, vetustissimo jam et senio confecto.

In Alpibus fui aliquot dies, in regione Gratianopolitana, quam semel, sed cursim, videram, et qua nunc lentiore gradu fructus sum.  Hos montes contemplans memineram Pastricis, qui aestivas moras hic agere solebat, nisi fallor, et simul forsan tunc, cogitabam, eosdem contemplaretur.  Nunc comites nobiscum iter faciunt non modo fratres ac veteres amici, sed etiam ii qui per rete mundanum novissime sunt noti.

25/07/2012 21:26 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris