Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Diciembre de 2012.

Scrupus

Ore venusto, fluenti, diserto nos persuadent commoda propria, aliena balbutiunt.

03/12/2012 20:48 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Nivibus senex

20121205193504-12xii1-006.jpg

Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
   equis et armis nobilem,
senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
   Vadaveronem montibus,
et delicati dulce Boterdi nemus,
   Pomona quod felix amat.
Tepidi natabis lene Congedi vadum
   mollesque Nympharum lacus,
quibus remissum corpus adstringes brevi
   Salone, qui ferrum gelat.

05/12/2012 19:35 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Humilis beatitudo

Denuo, stans uno pede, alium valeo peduli tegere.  Quod genu tres menses prohibuerat, mihi nunc non mediocri est gaudio.

07/12/2012 21:43 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Crudus aut coctus

Quis non pedulia lauit sua?  Sed haud tot lauerunt laterem.  Nos certe lauimus, cum veteres aedes instauraturi, quas parvo emeramus, vetustiores partes diruentes lateres singillatim seponebamus accurate detersos.

Horum memineram nuper, cum de frustra terendo tempore mentionem faceret pagina amica: nam ita est a romanis dictum, i.e. laterem lavare, tritum inane tempus.

Quoties animo laterem evocamus, opus nisi fallor latericium in mentem venit, murus quidem lateribus coctis aedificatus vel eadem arte quid simile factum.  Sed non omnis later coctus: sunt etiam crudi lateres, quos hispani adobes vocamus arabico vocabulo.  Sicut verbum ’later’ nobis ’laterem coctum’ in primis significat, nonne proverbium illud (’laterem lavare’) satis demonstrat ’laterem’ in primis ’laterem crudum’ priscis romanis sibi velle?

Potuimus enim lateres lavare coctos; lateres autem lavare crudos, vere ’laterem lavare’ fuisset.

09/12/2012 22:12 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Taedium

Alteri displicebant; at hi, anno peracto, foetent.

20/12/2012 21:55 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Herpetologia

Pellem mutare videor quasi anguis.

26/12/2012 14:06 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Anno vergente

20121231171848-12xii8-008.jpg

Amicis lectoribus lectricibusque amicabus salutem deliciasque omnes amorum atque laborum (sunt quidem in labore deliciae, modo nec improbus sit nec plane pauper) his verbis todo corde exopto.

Imaginem addo mensis praeteriti, quod valde placebat: quot arbores ibi per folia dinoscuntur!

Manetote beati.

31/12/2012 17:18 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris