Facebook Twitter Google +1     Admin

Nostalgia

Nuper per rete librum quaerebam quo primum humanae huic passioni sit inditum nostalgiae nomen (ceterum, iter monstraverat bonum alius liber, hic papyraceus, egregius ille Dizionario etimologico Manlii Michaelisque Cortelazzo).  Atque inveni, o mirabile saeculum!

Non modo inveni, sed etiam per rete postulavi, et missa ad me fuit Dissertatio curioso-medica de Nostalgia, vulgo Heimwehe oder Heimsehnsucht, thesis Johannis Hoferi ’alsati-mylhusini’ medici, Basileae lecta anno 1688 (in libri fronte M DC LXX VIII legitur, sed erratum videtur aestimari).

Quod malum fuit, liber postulatus (eorum ’ex petitione impressorum’) tam pessime impressus erat, domum ingressus, ut vix in charta legeretur.  Ea de causa aliquod tempus trivi transcribendo.  Ita placet mihi offere lectoribus partem laboris eius.  Hoc enim scribit Johannis Hoferus, post captam lectorum benivolentiam breviterque descriptum morbum:

"Negotium itaque hoc ut decenti animo aggrediar, nomen ipsum ante omnia sese considerandum offert, quod equidem Helvetii vernacula lingua affectui dudum imposuerunt, ex dolore missae dulcedinis patriae desumptum, dum appellarunt das Heimweh; quasi doleant hoc morbo decumbentes, non nisi, quia aura patriae jucunda destituuntur, aut se ea nunquam amplius usuros sibi imaginantur.  Hinc et cum Helvetii in Galliis affectu hoc saepe prehendantur, apud eandem quoque nationem appellari meruit la maladie du pais.  Caruit autem hucusque peculiari nomine in Medicina, quod a nullo, quantum equidem novi, medico hactenus vel probe observatus vel studiose expositus sit; adeo ut de eodem primus ego prolixius dicturus, primus simul nomen indere necesse habuerim, quale quid ante me quoque fecisse novi omnes quibus res quaedam nova exponenda incubuit."

"Neque vero de nomine deliberanti convenientius occurrit, remque explicandam praecisius designans, quam nostalgias vocabulum, origine graecum, et quidem duabus ex vocibus compositum, quorum alterum νόστος ’reditum in patriam’, alterum ἄλγος ’dolorem’ aut ’tristitiam’ significat: ut adeo ex vi vocis νοσταλγία designare possit tristem animum ex reditus in patriam ardenti desiderio oriundum."

"Si cuivis magis arrideat νοστομανίας aut φιλοπατριδομανίας appellatio, perturbatum animum ob impeditum in patriam a qualicumque causa reditum denotans, per me omnino licebit."

His verbis enim natum, nobisque datum est verbum ’nostalgia’.  Sequitur dissertatio confusa de morbo qui, apud Hoferum, "est symptoma imaginationis laesae, a spiritibus animalibus unicas fere vias motu suo per albos striatorum cerebri corporum tractus, centrique ovalis tubulos repetentibus, hincque unicam potissimum eamque perpetuam repetendae patriae ideam in anima excitans oriundum..." cetera.

Proxima thesis pars ’exempla et historias’ offert:

"Nuper ex viro fide dignissimo percepi, in Basiliensi hac civitate olim studiorum causa degisse juvenem egregiae indolis Bernatem, qui per aliquantillum tempus tristem se praebens, tandem in morbum incidit, continua sed non adeo ardente febre stipatum, anxietates cordis sese miscuisse, indiesque pejora symptomata advenisse, e quibus domestici imminentem brevi mortem suspicantes publicas jam pro eo preces fundere curaverint; tandem vero pharmacopoeum advenisse, ex praescripto medici clysma infusurum, eumque, quamprimum aegri statum, dicta factaque cognoverat, consuluisse ut lectica statim conducenda aeger, quantumcunque imbecilis et moribundus videatur, in patriam remitteretur, morbum non esse alium, quam nostalgiam, quae nullum admittat remedium, praeter reditum in patriam.  Quo audito consilio, observataque simul eidem obediendi promptitudine in domesticis, aeger iam semimortuus spiritum liberius ducere, ad quaesita commodius respondere, animique majorem tranquillitatem ostendere coepit.  Vix autem milliaribus aliquot ab urbe nostra fuit, cum symptomata jam omnia tantum penitus non remitterent, remiserunt certe in totum, integraeque sanitati restitutus fuit antequam Bernam ingressus esset."

Indicat Hoferus nostalgiam imprimis afficere juvenes atque adulescentes, "sed eos praeprimis qui domi sibimet vivere tenebantur, omni in publicum prodeundi aut honesta etiam sodalitia frequentandi libertate destituti.  Hoc enim educationis more fit, ut liberi bene alias nati, probeque habiti, sed nullo hominum consortio assueti, cum ad exteras nationes emittuntur, peregrinis moribus, ac vivendi rationibus adsuescere, maternique lactis oblivisci nesciant, timidi praeterea existant, atque unice dulci patriae memoria delectentur, donec tandem peregrinae aurae, taedio capti, vel diversis incommodis afflicti, noctu diuque reditum in patriam meditentur..."  Quod dictum videtur de quibusdam viculi mei adulescentulis...

Finem tandem faciam (addita hac brevi atque freudiana sententia Hoferi:  "Non secus atque observamus in somno frequenter suggeri ideas rerum, quae vigilantibus obvenerunt, impressionemque profundiorem fecerunt") hoc prognostico judicio:

"Ex dictis facile est colligere, qualisnam in hoc affectu prognosis sit instituenda.  Sanabile malum est, si remedium debitum adhiberi potest; insanabile, et lethale, vel saltem maxime periculosum, ubi media desunt quibus aegri desiderio satisfieri licet."

17/10/2012 08:25 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris