Facebook Twitter Google +1     Admin

Turris Obano

20121014211812-12x14-024.jpg

Luna, pulcher orbis argenteus.

Hispanico sermoni est quoque vox ’luna’, quae idem significat.  Lunam hispani eodem vocabulo appellamus atque romani appellabant duobus ante milibus annorum.

Lunae fuit comitatus quisquam Castellae; alter fuit comitatus Lunae aragonensis.  Neutrum puto mansisse.  Luna est nomen familiae nobilis in Aragonia (cuius vir maxime notus est, nisi fallor, Benedictus papa XIII, seu antipapa saeculi quinti et decimi: eius cognati non pauci jacent proximi, in monasterio Verolae, sub armis in quibus cornua videntur lunae).

Heri diem mihi destinavi.  Aerem cupiebam liberum, et solitudines ambulare, quod genu debile hos menses impediebat.

Casus in Lunam me duxit.  Luna est quoque vicus parvus, terris circunductus cerealibus, in regione Quinque Villarum.  Hic non eram, quot annis jam?  Quadraginta!

Quam splendidus dies!  Molas praeterii aquarias in quarum janua hic ostentabatur annus: 1496.

Ad turrem Obano perveni: stat.  Sed parietum fissurae nescio an implere sinant mille annos.

Laetus fui toto die.  Liber nullus comitatus est me.  (Gestabile tantum quo, erubesco dicens, whatsappeare nuper didici.)

Dosim habui aeris liberi.  Nunc genu dolet.

14/10/2012 21:18 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.comAutor: Nombre

Notus mihi erat medicus militaris Mexicanis stirpibus ortus qui cum classi navali per fluctus vehebatur; illi nomen gentilicium fuit Luna. Qui videbatur vir satis generosus, ut facile credam gentem eiusdem nominis Hispanicam esse nobilem.

Fecha: 14/10/2012 21:33.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris