Facebook Twitter Google +1     Admin

Karski

Librum claudo quem Johannis Karski ediderat Novoeboraci exeunti anno 1943, c.t. Historia polonae rei publicae clandestinae.  Pristinum Karski nomen fuit Kozielewski, Lodziae nati 1914.  Polonia ab germanis et russis denuo scissa mense septembri 1939, Kozielewski miles meruit in exercitu qui secreto contra invasores bellum difficile gerebat, falso nomine Witold Kucharski, deinde Johannis Karski.  A Gestapo captus cruciatusque, clandestini exercitus legatus Polonia bis evasit ut notitiam afferret ad summos magistratus polonos Andegavi primo degentes Francogalliae, deinde Londini, post Lutetiam captam mense junio 1940.

Hoc praecipue attulit Karski famam, quod inter notitias e Polonia allatas prima narratio fuit castrorum hominum colligendorum et interimendorum quos illi germanorum ductores subhomines aestimabant.  Ut narratio verior fieret, antequam anglicum faceret iter Karski introductus est (personatus custodis) in castrum quoddam, ubi testes vidit vehes repleri judaeorum ad mortem destinatas; quod videre nunquam voluisset, sed visum passim diffundere potuit.

Opus pulchrum, liber qui celeriter perlegas, tam agilis et amoenus est cursus narrationis.  Nisi quod illos annos, duros, plumbeos, amoenos facere nihil potest.

Si bene aestimas, nunc nobis non tam male est.

07/10/2012 23:24 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris