Facebook Twitter Google +1     Admin

Iterum de errando (discitur)

Resistimus adhuc, post primos, et aliquanto anhelos, scholasticos dies!  Conabor haec non diu interrumpi.

Memineram nunc de errore anni praeteriti, stulto certe (omnes errores stulti nobis visi sunt postquam agnovimus) at ob optimum consilium.

Grex erat minusculus: quinque tantum discipuli.  Non autem exquisitissimi: timebam ut omnia penitus intellegerent.  De dativo possessivo hoc decrevi: a sententiis simplicissimis incipiamus, quibus alte in animos impressis, ad maiora atque implicatiora poterimus audere.  Sint ergo initio in ore duo tantum dativi: mihi, tibi.  Intelligant omnes primo eandem esse vim sententiae ’est mihi liber’ atque ’habeo librum’.  Facile, nonne?

Ita coepimus talia dicere (fuit, nisi fallor, ineunte novembri): ’Est mihi liber’, ’Nonne hoc est tibi pulpitum?’, ’Unus tantum frater est mihi’... cetera.

Aliquot post hebdomades, cum jam in eorum animos inustum satis illud sententiarum genus ratus fui (nova interim accedebant sermoni: praeteritum imperfectum, quaestio quo?, cetera), sententiam possessivam ad ceteros dativos adhibendam putavi, nobis, vobis, puero, puellis...  Tunc has sententias discipuli mei profundebant:

’Nobis est mihi bonus magister’, ’Urbi est tibi flumen parvum’, ’Quot sunt mihi anni Alexandro?’

O di immortales!  ’Mihi’ atque ’tibi’ intus et in cute!  Duo discipuli illa ’mihi’ ’tibi’que de sententiis possessivis non amovebant exeunte etiam curriculo scholari...

Erravi certe; ceterum non fuit grex maxime egregius...

30/09/2012 21:47 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris