Facebook Twitter Google +1     Admin

Annus novus

20120902171033-12i4-353.jpg

Imminenti nunc anno scholari nova teneor cogitatione, nonne sit potius, cum ab peritis latinitatis tantum legar et qui plerumque doceant, hanc mihi tam caram amittere consuetudinem quodcumque in buccam venerit garriendi, atque res resecare tractandas deque solis his scribere quae latinum profitentibus utiles esse possint.

Quot haec legant nescio, nec scire cupio; homines bonos spero.  Sed maxima eorum pars quos noverim (familiaribus omissis necessariisque qui amicitia plerumque legunt, plus photogrammata inspicientes quam cetera emensi taedia) latinum profitentur sermonem.

Hos numquid docere possum?  Nihil certe.  Sed cum hi qui latinum doceant etiam futuros doceant docentes, non absonum sit fortasse expertum loqui et paucos errores meos exhibere.  Paucos dico quia paucos novi.  Utinam cunctos scirem!  Sed ignorantissimo cuique satis sit mendorum minimam nosse partem.

Vos enim corrigere me non vultis, nonne?  Ita puto, nisi succenseat aliquis... Dixit amicus quidam quem via nuper obtulit:  ’Aliquando tua lego, non ibi sunt multa menda...’

Ecce photogramma romanum, ad amicos necessarios familiares...  Tiberis, pons, mense januario proximo... Cum Romam ire non possim pede, animo ibo; ita vero.

02/09/2012 17:10 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



Autor: lectorquilibet

Hoc tibi solacio commentariorum absentium sit per interrete tua dicta ac sententias per longum tempus servatum iri. Valde pertinaciam scribendi et onus magnum sublatum miror.

Fecha: 09/10/2012 16:20.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris