Blogia
Thersites

Hic eram

Hic eram

Heri Lapurdi hora antelucana conjunctionem Veneris et Lunae super flumine Niva contemplabamur (sorores enim ad pedes Gemellorum nunc sunt signiferum currentes); casu in manu erat machina luce depingendi et, cum pulcherrimum esset spectaculum, conatus sum, sed frustra, aliquid vero simile captare.

Hoc etiam a maioribus nostris differimus, quod ad lucem describendam plurimos conatus, quadraginta, sexaginta, fere gratis facere possumus.  Amici adulescentuli ne bona quidem photogrammata obtinere jam contendunt, sed ad retia socialia, quae vocant, omnia qualiacumque sint apponunt, nihil ultra ferme dicturi nisi scilicet se illic fuisse.  Quod minime intellegimus antiqui, quibus adhuc 'bona' atque 'mala' sunt photogrammata, malisque minuitur decus nostrum.

Equidem non sexaginta, sed sex vel octo feceram.  At hoc malum photogramma est omnium melius.

0 comentarios