Facebook Twitter Google +1     Admin

Hoda ad Fabonium

Ex eadem anthologia cui nuper alludebam carmina perlego electa Percy Bysshe Shelley, quae inter Ode to the West Wind cuius versuum horum

     like the bright hair uplifted from the head
     of some fierce Maenad
...

obtundit me interpretatio:

     como erizada cabellera en llamas
     de algún Maenad terrible...

Quid?  Quidam terribilis Maenas?  An Maenad vir est mihi ignotus?  An Maenades anglicae generis sunt masculini?

Paulo infra aliud portenditur; nam ubi Shelley scripserat

     beside a pumice isle in Baiae’s bay

facit interpres

     de la isla de Baiae en la bahía.

Fugit me cur Baiae appellentur ’Baiae’ neque adhibeatur vocabulum hispanicum ’Bayas’; ceterum ex interpretatione apparet Baias insulam potius esse, quod nisi fallor non ait anglicus poeta.

Hos flores colligo in scrinium condendos ubi declinantis nostrae latinitatis argumenta coacervantur.

Quod minime intelligo hoc est: anthologia fiebat (ita fatetur prologus) ’ex optimis interpretationibus’ --et certe, his mendis omissis, huius carminis versio, quantum judicare possum, apta est--, sed anthologiae collector est homo humanissimus, Latinum et Graecum optime callens, cui non potuit fieri quin in oculum darent menda talia...  Sed, verene bona esse potest interpretatio mendis eius modi foedata?  An aliquid me fugit in ’Maenad’ et ’Baiae’ illis?

05/05/2012 23:01 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



gravatar.comAutor: Elizabetha Regina

Quod ad maenades pertinet, ut de omnibus aliis nominibus verum est, nullum in sermone Anglico exstat discrimen aut forma aut sensu inter genera nominum, sed tantummodo in quibusdam pronominibus tertiae personae. Id igitur inter praecipuas causas numeratur cur Anglici viri potius muliebriter se gerere, reginae vero eorum saepius quam reges formidandae aliis saltem Europaeis esse videantur.

Fecha: 05/05/2012 23:39.


Autor: Thersites

Gratiosae Majestati, quoad scio, consentio verbo 'igitur' tenus. De anglicis muliebriter gerendis non pauca disserenda. Londinone scribis, regina veneranda?

Fecha: 14/05/2012 22:36.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris