Facebook Twitter Google +1     Admin

Tirant lo Blanch

Cum mahometicus rex Canariae Magnae anglicam vel potius cambrensem civitatem Varoic oppugnaret, fortissima comitis uxor, penuriam famemque praecavens ’anà per les cases, fent traure forment et civades’ id est, 'domos perlustrat ad frumentum et avenam comparandum'...

Verbum 'forment' etsi nunquam audieris, facile intelleges ex latino 'frumento' --id quod acciderat mihi.  Sed caesaraugustani millies audieramus nomen sculptoris Damiani Forment, auctoris arae maximae basilicae caesaraugustanae, operis eximii (de 'retablo' vel 'retrotabulo' loquor) atque pulcherrimi.  Repente et vis nominis, et armorum ipsius aperitur (quae arma sunt spicae duae transversae).

Obiter intelliges nomen insulae minimae Balearis: Formentera, id est, Frumentaria.  Et si verum non est...

Sermone valentino adjuvante, duo valentini coeunt egregii, Martorell et Forment.  A, hae sunt parvae philologi voluptates...

Hos dies facinora perlegam Tirantis Candidi equitis valentini...

29/03/2012 16:16 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris