Facebook Twitter Google +1     Admin

Ducenti anni

Gadibus ducentis abhinc annis edita est prima constitutio modernae, ut aiunt, aetatis in Hispania.  Nihil nonnullis magis exspectatum: dimidiae hispanorum parti satis fuit ut ei constitutioni faveret altera dimidia pars, vitam ad eam debellandam consecrarunt.  Hi maledicebant, illi canebant ’Viva la Pepa!’ (’la Pepa’ nomen constitutioni indiderunt, quasi ’Josephae’, quia promulgata est die XIX martii mensis, die sancti Josephi).  Qua verborum junctura, ’Viva la Pepa’, aliquid agi temere, aliquem laeta neglegentia sese habere etiam hodie quotidiano sermone significatur.

Haec, quae nunc est constitutio, nobis jam plus quam priores durat.  Vix credi potest, in hac natione, ubi quisque se unicum putat atque maxime alium atque ceteris.  Nonne Batania, bonus ille poeta, se unum nuper nationem praedicavit?  Vestigia sequitur Valle-Inclán, qui Hispanos in duas divisos esse partes aestimaret, se ceterosque omnes.

Quae natio!  Quae capitum durities!  Talibus civibus, cetera egregiis, quamdiu nobis manebit lex?

19/03/2012 21:59 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris