Blogia
Thersites

De sale atque Gadibus

In hoc sonetum Felicis Lope de Vega mane forte incidebam:

   Esparcido el cabello por la espalda
   que fue del sol desprecio y maravilla,
   Silvia cogía por la verde orilla
   del mar de Cádiz conchas en su falda.

   El agua entre el hinojo de esmeralda,
   para que entrase más, su curso humilla;
   tejió de mimbre una alta canastilla
   y púsola en su frente por guirnalda.

   Mas cuando ya desamparó la playa,
   "Mal haya, dijo, el agua, que tan poca
   con su sal me abrasó pies y vestidos".

   Yo estaba cerca y respondí: "Mal haya
   la sal que tiene tu graciosa boca,
   que así tiene abrasados mis sentidos".

Quod ita verto, pace omnium postulata:

   Umeris capillo consparso, qui capillus
   portento soli fuit atque contumeliae,
   in viridi litore maris Gaditani
   conchas in gremio Silvia legebat.

   Aqua, inter fenicula smaragdina, caput
   demittebat, quo penitius adiretur a puella;
   haec viminibus canistrum contexuerat
   et capiti imposuit ad ornandam frontem.

   Sed jam litus deserens ita est loquuta:
   "Male sit aquae, quae tantula sale
   pedes atque vestes sic combussit".

   Cum adessem respondi: "Male sit sali
   qui tuo est ori, puella, venustissimo,
   nam ita meos combussit sensus omnes".

Ignoscat mihi Sandra quod die mulieris hanc qualemcumque sit interpretationem, cum de Gadibus atque de sale ludat, sibi cum salute mittam.

5 comentarios

Keraunos -

Ego aliuod operas ab Lope de Vega scriptas Polone aliquot ante annos legi. Placent mihi ille et placet mihi opera tempore "Edad de Oro" scripta.
s.p.d.

Thersites -

Gratias ago vobis.
Aliquid legi blogis tui, Keraune amice: gratias de isto nexu etiam ago.
Versus Lope sunt grati sicut lac recens, nonne, Sandra? De Silvia placet: etiam conchas colligit soror?
Semper, Pinari, adesse conventibus eo optabilius habeo quo magis misanthropia me vetuit adesse. Sed olim...

eduardo.delpino@uca.es -

Gratias a me quoque. Lope semper poeseos magister. Tune aderis conventui Emeritensi?

Sandra -

Nihil tibi, mi Thersita, ignoscendum est, sed gratiae agendae sunt plurimae, nam salutationem nullam pulchriorem ad Sandram immeritam umquam miserunt: sine dubio ullo uersio Latina anteponenda est.
Sciebasne me propositum didascalicum in mente uersari c. n. "Sal Musarum"? Hoc carmen a te Latine uersum partes primas aget, pace tua. Ceterum, soror mea maior natu, Gaditana quoque Africana sicut ego ipsa nata annum dimidiumque post, uocatur Silvia.

Keraunos -

Gratias pro Tua translatione sonetus ille pulchrus mihi videtur. Est mihi in animo Polone eum scribere.

http://keraunos-takiesobieprzemylenia.blogspot.com/