Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Junio de 2011.

De ovium silentio

Quae nuper in lyceo nostro acciderint adeo ridicula sunt ut poterit aliquis ducere ficta.  Sunt autem, eheu, verissima omnia quae narrabo.

Die lunae praeterito, in probatione philosophiae, discipula Sonja (sic dicatur appellari) deprehensa est in aspiciendo deorsum mira acuitate, et jussae surgere sub crure folium apparuit in quo per minutissimas notulas pars legi poterat probationis philosophiae, quae tunc fiebat. (Hae chartae, saepe nobilissima fraudis opera, quibus discipuli scire temptant simulare quae nesciunt, accipiunt vernaculum vocabulum ’chuletas’.)

Hactenus nihil novi.  Sonja etiam digna posset videri plausu et congratulatione, cum adeo rari nunc appareant discipuli qui velint dissimulare suam ignorantiam.  Ignorantes nostri saeculi sunt persaepe ignorantes superbi, se optimos homines rati: ’chuletas’ in usu non sunt.

Quid postea?  Venerunt parentes.  Acriter questi sunt filiam suam in gravem sollicitudinem a crudele professore adductam, qua de causa probatio male successerit.  Immo apud judicem (hoc compertum non habemus, sed ita illi dixerunt) de magistro sunt questi.

Fictum ducetis: sed verum est.

Ceteri professores, dicet aliquis, prosilient, clamabunt.

Ha ha hae.

11/06/2011 21:19 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

De laesa dignitate

Nescio cur querula fecerim verba de casu qui, sicut Sandra recte admonebat, fere quotidie nunc fit.  Ipse mihi irascor relegens qui magis magisque videar vetus aliquis (quod sum) laudator acti temporis (a quo longe sentio abesse).  Pueri nunc videntur nobis, certe, multo petulantiores atque pigriores quam nos essemus vel recordamur fuisse; nihil dicatur de parentibus, de quibus multa narrare possem.  Sed, primo, nec plerique discipuli sunt tales, nec tales sunt plerique parentes; et, secundo, sunt in collegiis et lyceis nostris omnes vel paene omnes pueri qui triginta abhinc vel quadraginta annis in vicis et areis pervagati essent, quando onerosis minimeque puerilibus non functi essent laboribus.

Quod olim exundaret deest hodie, verum est, et, quod prius fuerit malum, in alterum sensum nunc vergit, malo contrario parto (quae lex penduli vel perpendiculi vocata est).  Sed, cum de pendentibus res admoneat, pendamus nos atque perpendamus quam alia sit haec natio, quam habemus, atque Hispania illa quam pueri passi simus.  Fuit illa tyrannis, haec est, vel esse conatur, democratia.  Si re vera democratia est, quid mali in libertate postulandi et in abusione quadam libertatis?  Sint abusus nonnulli libertatis, modo sit liber omnibus usus.

Non.  Causa cur irascar alia est.  Non modo unus aut alter stultus aut malus invenitur inter parentes vel discipulos; sed plures duobus vel tribus imbecilli inter administratores et magistros prorepunt, quod nequaquam mirum, sed maxime molestum.  Nihil ultra dicam in praesenti.

Multa de re cogitaram hos dies, cum tumultus fierent hic illic ab adulescentibus juvenibusque gesti factionis illius ’Democracia real ya’ (’Democratia vera nunc’) vocatae.  Posquam Barcinone conati sunt nescio qui prohibere quin electi congrederentur (et in illos saeviit certe publica manus) voces ipsorum electorum quibus congressus impediebatur dignae fuerunt auditu: Quae voces! Qui planctus! Quae laesa majestas!  Ipsos crederes acriter pulsatos, non alteros in quos saevierant astynomi.

"Ecce --cogitabam ego-- quam celeriter irritata sit dignitas nostra cum tantulum vexaretur!  Oportebat illos, quibus aliqua potestas est, mitiores se praebere in plebeculam, nihil dicam in calamitosos.  Est etiam nobis professoribus potestas aliqua publica, quamquam minima, et ferendae sunt nobis contumeliae quaedam, ideo maxime, quod vix carpunt dignitatem vel munera".

Sunt dies quibus orbis omnis blandus mihi videtur.  Finem faciam.

21/06/2011 23:05 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Nexus

20110624223211-11vi24-009.jpg

Laetus sum, cum bonus amicus nexum retialem hunc nuper ad me miserit per quem inquisitio fiet facillima verborum graecorum, etiam alterum qui facultatem dabit scribendarum graece litterarum, qua de re ego, videte, jam scribere possum et χαλεπὰ τὰ καλά et πάντα ρεῖ et ἔρδοι τις ἣν ἕκαστος εἰδείη τέχνην, quod si ad me ipse adscripsissem nihil omnino scripturus eram usquam nec graece nec latine.

Vera si dicam omnia, illos nexus jam pridem miserant mihi, forsan ipse Jesus a quo nuper accepi; tunc vero, cum initio illis uterer nexibus, aut illis non erat mihi opus, aut non erat in me discendi satis propensionis.  Fere ultimus sim, sed, quid agam?  Talis sum, tardus et piger.

Addam photographema.  Heri Caesaragustae fui, aliqua excepi.  Urbi plures sunt colores quam unquam fuissent.  Ecce monstrum hoc multis bracchiis, cui nova sund addita perspicilla rosea.  Nescio cur, placet τέρας hic.

24/06/2011 22:32 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Fuga

Dies vale dicendi.  Vale, vale, valeas in septembrem.  Quid ages per tempus vernum?  Quid?  Num in Novum Eboracum facies iter?  Vah, vah!

Fusius cum Ignatio J. colloquor.  Hunc ait sibi fuisse pessimum omnis aetatis annum.  Non imprimis quia accusatus sit ab insanis quibusdam saevitiae in puellam (quae puella, sicut jam narraveram mense hoc, deprehensa est in fraudando): illud, ait, fuit culmen tantum...  Et nonnulla docet de quibus nihil sciebam.  Stupeo, sed verbis collegae fido, nam eum novi mentis compotem.  Hoc maxime stupeo, quod illae fabulae me latuissent magna pars: vere hunc non habito mundum...

Convenio deinde veterem amicam, Trinitatem, rude jam donatam: in lyceum jam non reddet nisi voluptate.  Estis, ait, altera mihi familia...  Frangitur ejus vox: vera dicit.

Senectam fugiens in globum incido juniorum.  Ecce cara Sandra, quae discipula fuit mea aliquot annis: litteras hodie et sermonem hispanicum profitetur in eodem lyceo ubi didicerat.  Trigesimum et secundum vel tertium agit annum hilaritate et industria plenum.  Sandram praediligo: gaudeo cum obvius ei forte factus sum multo mane, nam risus ejus audire, certos sicut solis ortus, est quasi bonum biberes vinum...

Sandra, etiam nunc, ridet.  Gaudii causa est, ait, quod concessus est ei locus ad nescio quid studendum, in Cypro, mense sextili proximo...

--Cyprus! --aio.

--Cyprus!  Credere potes?  Insula est in medio mari.  Quaerenda mihi fuit in atlante...  Illic est, abhinc longe, inter Turciam et Africam...

Sandram quis non amaret?  Laetitiam semper affert, atque est etiam nunc tam discipula!

30/06/2011 10:01 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris