Facebook Twitter Google +1     Admin

Quid vel quis exspectatur?

20110831225625-11viii29-060.jpg

In Britanniam, in regionem Francogallicae nationis vocatam olim Aremoricam, adieram nunquam.  Hoc hodie jam verum non est.  Illinc nunc redeo, ut ex itinere soleo, et visis exsultans et via defessus et domus recuperandae cupidissimus.

More utar communi atque amicos inimicosque imaginibus et fabellis onerabo.  Quid lectoribus in hanc paginam incidentibus?  Hoc.

Est in Portu Namnetum amoena via quae judaica vel judaeorum appellatur (rue de la Juiverie nisi fallit memoria) ubi, die quo fui, populus frequens vespere fruebatur aprico ad mensas media via consparsas colloquens variasque bibens potiones.  Multa pulchra in via erant (non pauca ad mensas sedentia) sed photogramma non ausus sum excipere nisi ex fronte domus cujusdam, quae emblema quod videtis ostendebat.

Quod emblematis magis miror est illud 'exspecto donec veniat' quod non bene intelligo; nam imaginis fons (memoria tenere videor, sed Alciatum, Bocchium, Hypnerotomachiam nuper sine successu percurri) est mulier quaedam, altera manu testudinem, alas altera tenens, hac voce 'velocitatem sedendo, tarditatem tempera surgendo' illud monens, extrema esse fugienda.

In Studio Generali Salmanticensi, in aula 'Scholarum Maiorum' (sic vocantur), id emblema conspicitur in pluteo primi tabulati, juxta aliud in quo duo pueri inter se mediam tenent sphaeram hoc dicto: 'medium tenuere beati'.  Idem omnia significant, puto, illam notam 'auream mediocritatem' vel illud celebre 'nequid nimis'.

31/08/2011 22:56 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris